Löydetty 4238 Tulokset: Eum
Et dixit ad eum rex: “Non tibi videtur esse Bel vivens deus? An non vides, quanta comedat et bibat cotidie?”. (Prophetia Danielis 14, 6)
Occidit ergo illos rex et tradidit Bel in potestate Danieli, qui subvertit eum et templum eius. (Prophetia Danielis 14, 22)
Et erat draco magnus, et colebant eum Babylonii. (Prophetia Danielis 14, 23)
Et dixit rex Danieli: “Non potes dicere quia iste non sit deus vivens; adora ergo eum”. (Prophetia Danielis 14, 24)
Dixitque Daniel: “Dominum Deum meum adoro, quia ipse est Deus vivens. (Prophetia Danielis 14, 25)
Vidit ergo rex quod irruerent in eum vehementer et, necessitate compulsus, tradidit eis Danielem. (Prophetia Danielis 14, 30)
Qui miserunt eum in lacum leonum, et erat ibi diebus sex. (Prophetia Danielis 14, 31)
Et apprehendit eum angelus Domini in vertice eius et portavit eum capillo capitis sui posuitque eum in Babylone supra lacum in impetu spiritus sui. (Prophetia Danielis 14, 36)
Et dixit Dominus ad eum: “Voca nomen eius 'Iezrahel', quoniam adhuc modicum et visitabo sanguinem Iezrahel super domum Iehu et cessare faciam regnum domus Israel; (Prophetia Osee 1, 4)
quia fornicata est mater eorum, turpiter egit, quae concepit eos; quia dixit: “Vadam post amatores meos, qui dant panes mihi et aquas meas, lanam meam et linum meum, oleum meum et potum meum”. (Prophetia Osee 2, 7)
et sequetur amatores suos et non apprehendet eos; et quaeret eos et non inveniet et dicet: “Vadam et revertar ad virum meum priorem, quia bene mihi erat tunc magis quam nunc”. (Prophetia Osee 2, 9)
Et haec nescivit quia ego dedi ei frumentum et vinum et oleum et argentum multiplicavi ei et aurum, quae fecerunt Baal. (Prophetia Osee 2, 10)