Löydetty 4238 Tulokset: Eum
Mittens autem Sedecias rex tulit eum et interrogavit eum in domo sua abscondite et dixit: “Putasne est sermo a Domino?”. Et dixit Ieremias: “Est”; et ait: “In manus regis Babylonis traderis”. (Liber Ieremiae 37, 17)
Tulerunt ergo Ieremiam et proiecerunt eum in lacum Melchiae filii regis, qui erat in vestibulo custodiae. Et submiserunt Ieremiam funibus. Et in lacu non erat aqua sed lutum; descendit itaque Ieremias in caenum. (Liber Ieremiae 38, 6)
“Domine mi rex, malefecerunt viri isti omnia, quaecumque perpetrarunt contra Ieremiam prophetam, mittentes eum in lacum, ut moriatur ibi fame; non sunt enim panes ultra in civitate”. (Liber Ieremiae 38, 9)
et extraxerunt Ieremiam funibus et eduxerunt eum de lacu. Mansit autem Ieremias in vestibulo custodiae. (Liber Ieremiae 38, 13)
Venerunt ergo omnes principes ad Ieremiam et interrogaverunt eum, et locutus est eis iuxta omnia verba, quae praeceperat ei rex; et cessaverunt ab eo: nihil enim fuerat auditum. (Liber Ieremiae 38, 27)
Persecutus est autem eos exercitus Chaldaeorum; et comprehenderunt Sedeciam in campestribus Iericho et captum adduxerunt ad Nabuchodonosor regem Babylonis in Rebla, quae est in terra Emath; et locutus est ad eum iudicia. (Liber Ieremiae 39, 5)
oculos quoque Sedeciae eruit et vinxit eum compedibus, ut duceretur in Babylonem. (Liber Ieremiae 39, 7)
Et reliquias populi, quae remanserant in civitate, et perfugas, qui transfugerant ad eum, et superfluos artificum, qui remanserant, transtulit Nabuzardan magister satellitum in Babylonem. (Liber Ieremiae 39, 9)
“Tolle illum et pone super eum oculos tuos nihilque ei mali facias, sed, ut voluerit, sic facies ei”. (Liber Ieremiae 39, 12)
miserunt et tulerunt Ieremiam de vestibulo custodiae et tradiderunt eum Godoliae filio Ahicam filii Saphan, ut duceret domum. Et habitavit in populo. (Liber Ieremiae 39, 14)
Sermo, qui factus est ad Ieremiam a Domino, postquam dimissus est a Nabuzardan magistro satellitum de Rama, quando tulit eum vinctum catenis in medio omnium, qui migrabant de Ierusalem et Iuda et ducebantur in Babylonem. (Liber Ieremiae 40, 1)
Tollens ergo princeps satellitum Ieremiam, dixit ad eum: “Dominus Deus tuus locutus est malum hoc super locum istum (Liber Ieremiae 40, 2)