Mosaico decorativo

Löydetty 4238 Tulokset: Eum

  • descenditque cum illo in foveam et in vinculis non dereliquit illum, donec afferret illi sceptrum regni et potentiam adversus eos, qui eum deprimebant, et mendaces ostendit, qui maculaverunt illum, et dedit illi claritatem aeternam. (Liber Sapientiae 10, 14)

  • aut recens conditas ira plenas ignotas bestias aut vaporem igneum spirantes aut fumi fremitum proferentes aut horrendas ab oculis scintillas fulgurantes, (Liber Sapientiae 11, 18)

  • in quibus enim ipsi patientes indignabantur, per haec, quos putabant deos, in ipsis, cum exterminarentur, videntes, illum, quem olim negabant se nosse, verum Deum agnoverunt; propter quod et finis condemnationis venit super illos. (Liber Sapientiae 12, 27)

  • Vani autem sunt natura omnes homines, in quibus non subest scientia Dei; et de his, quae videntur bonis, non potuerunt intellegere eum, qui est, neque operibus attendentes agnoverunt artificem. (Liber Sapientiae 13, 1)

  • Sed tamen in his minor est querela, et hi enim fortasse errant Deum quaerentes et volentes invenire. (Liber Sapientiae 13, 6)

  • Acerbo enim luctu dolens pater, cito sibi rapti filii fecit imaginem et illum, qui tunc homo mortuus fuerat, nunc tamquam deum colere coepit et tradidit subiectis sacra et sacrificia. (Liber Sapientiae 14, 15)

  • Multitudo autem hominum abducta per speciem operis eum, qui paulo ante tamquam homo honoratus fuerat, nunc deum aestimaverunt. (Liber Sapientiae 14, 20)

  • Et cum malo labore deum vanum fingit de eodem luto ille, qui paulo ante de terra factus fuerat, et post pusillum reducit se, unde acceptus est, repetitus animae debitum. (Liber Sapientiae 15, 8)

  • Homo enim fecit illos, et, qui spiritum mutuatus est, is finxit illos; nemo enim sibi similem homo poterit deum fingere: (Liber Sapientiae 15, 16)

  • Plenitudo sapientiae est timere Deum; et inebriat eos fructibus suis. (Liber Ecclesiasticus 1, 19)

  • Aut quis permansit in mandatis eius et derelictus est? Aut quis invocavit eum, et despexit illum? (Liber Ecclesiasticus 2, 12)

  • Qui timent Dominum, inquirent quae beneplacita sunt ei; et, qui diligunt eum, replebuntur lege ipsius. (Liber Ecclesiasticus 2, 19)


"Diante de Deus ajoelhe-se sempre." São Padre Pio de Pietrelcina