Löydetty 4238 Tulokset: Eum
Sit nomen eius benedictum in saecula, ante solem permanebit nomen eius. Et benedicentur in ipso omnes tribus terrae, omnes gentes magnificabunt eum. (Liber Psalmorum 72, 17)
Et dixi: “Ergo sine causa mundavi cor meum et lavi in innocentia manus meas; (Liber Psalmorum 73, 13)
Quia exacerbatum est cor meum, et renes mei compuncti sunt; (Liber Psalmorum 73, 21)
Defecit caro mea et cor meum; Deus cordis mei, et pars mea Deus in aeternum. (Liber Psalmorum 73, 26)
Tu confregisti capita Leviathan, dedisti eum escam monstris maris. (Liber Psalmorum 74, 14)
Nolite exaltare in altum cornu vestrum; nolite loqui adversus Deum proterva”. (Liber Psalmorum 75, 6)
Voce mea ad Dominum clamavi; voce mea ad Deum, et intendit mihi. (Liber Psalmorum 77, 2)
In die tribulationis meae Deum exquisivi, manus meae nocte expansae sunt et non fatigantur. Renuit consolari anima mea; (Liber Psalmorum 77, 3)
Meditatus sum nocte cum corde meo et exercitabar et scobebam spiritum meum. (Liber Psalmorum 77, 7)
Et dixi: “Hoc vulnus meum: mutatio dexterae Excelsi”. (Liber Psalmorum 77, 11)
Aperiam in parabolis os meum, eloquar arcana aetatis antiquae. (Liber Psalmorum 78, 2)
Et tentaverunt Deum in cordibus suis, petentes escas animabus suis; (Liber Psalmorum 78, 18)