Löydetty 4238 Tulokset: Eum
audivit eum per visionem noctis vocantem se: “Iacob, Iacob!”. Cui respondit: “Ecce adsum!”. (Liber Genesis 46, 2)
Surrexit igitur Iacob a Bersabee, tuleruntque eum filii cum parvulis et uxoribus suis in plaustris, quae miserat pharao ad portandum senem, (Liber Genesis 46, 5)
Et venerunt in terram Gessen. Iunctoque Ioseph curru suo, ascendit obviam patri suo in Gessen; vidensque eum irruit super collum eius et inter amplexus diu flevit. (Liber Genesis 46, 29)
Post haec introduxit Ioseph patrem suum ad regem et statuit eum coram eo, qui benedicens illi (Liber Genesis 47, 7)
Cumque appropinquare cerneret diem mortis suae, vocavit filium suum Ioseph et dixit ad eum: “Si inveni gratiam in conspectu tuo, pone manum tuam sub femore meo et facies mihi misericordiam et veritatem, ut non sepelias me in Aegypto, (Liber Genesis 47, 29)
Videns autem filios eius dixit ad eum: “Qui sunt isti?”. (Liber Genesis 48, 8)
Et posuit Ephraim ad dexteram suam, id est ad sinistram Israel, Manassen vero in sinistra sua, ad dexteram scilicet patris; applicuitque ambos ad eum. (Liber Genesis 48, 13)
Angelus, qui eruit me de cunctis malis, benedicat pueris istis! Et invocetur super eos nomen meum, nomina quoque patrum meorum Abraham et Isaac, et crescant in multitudinem super terram!”. (Liber Genesis 48, 16)
Ebulliens sicut aqua non excellas, quia ascendisti cubile patris tui et maculasti stratum meum. (Liber Genesis 49, 4)
Catulus leonis Iuda: a praeda, fili mi, ascendisti; requiescens accubuit ut leo et quasi leaena; quis suscitabit eum? (Liber Genesis 49, 9)
Gad, latrones aggredientur eum, ipse autem aggredietur calcaneum eorum. (Liber Genesis 49, 19)
Sed exasperaverunt eum et iurgati sunt, et adversati sunt illi habentes iacula. (Liber Genesis 49, 23)