Löydetty 4238 Tulokset: Eum
et transivi, et ecce non erat, et quaesivi eum, et non est inventus. (Liber Psalmorum 37, 36)
Quoniam iniquitates meae supergressae sunt caput meum et sicut onus grave gravant me nimis. - (Liber Psalmorum 38, 5)
Domine, ante te omne desiderium meum, et gemitus meus a te non est absconditus. (Liber Psalmorum 38, 10)
Palpitavit cor meum, dereliquit me virtus mea, et lumen oculorum meorum, et ipsum non est mecum. (Liber Psalmorum 38, 11)
Festina in adiutorium meum, Domine, salus mea. (Liber Psalmorum 38, 23)
Concaluit cor meum intra me, et in meditatione mea exarsit ignis. (Liber Psalmorum 39, 4)
Locutus sum in lingua mea: “Notum fac mihi, Domine, finem meum; et numerum dierum meorum quis est, ut sciam quam brevis sit vita mea”. (Liber Psalmorum 39, 5)
Obmutui et non aperiam os meum, quoniam tu fecisti. (Liber Psalmorum 39, 10)
Exaudi orationem meam, Domine, et clamorem meum auribus percipe. Ad lacrimas meas ne obsurdescas, quoniam advena ego sum apud te, peregrinus sicut omnes patres mei. (Liber Psalmorum 39, 13)
Et exaudivit clamorem meum et eduxit me de lacu miseriae et de luto faecis; et statuit super petram pedes meos et firmavit gressus meos. (Liber Psalmorum 40, 3)
Et immisit in os meum canticum novum, carmen Deo nostro. Videbunt multi et timebunt et sperabunt in Domino. (Liber Psalmorum 40, 4)
quoniam circumdederunt me mala, quorum non est numerus; comprehenderunt me iniquitates meae, et non potui videre. Multiplicatae sunt super capillos capitis mei, et cor meum dereliquit me. (Liber Psalmorum 40, 13)