Löydetty 4238 Tulokset: Eum
Attamen sic in legatione principum Babylonis, qui missi fuerant ad eum, ut interrogarent de portento, quod acciderat super terram, dereliquit eum Deus, ut tentaretur, et nota fierent omnia, quae erant in corde eius. (Liber II Paralipomenon 32, 31)
Dormivitque Ezechias cum patribus suis, et sepelierunt eum in ascensu ad sepulcra filiorum David; et celebravit eius exsequias universus Iuda et omnes habitatores Ierusalem. Regnavitque Manasses filius eius pro eo. (Liber II Paralipomenon 32, 33)
Aedificavit quoque altaria in domo Domini, de qua dixerat Dominus: “In Ierusalem erit nomen meum in aeternum”. (Liber II Paralipomenon 33, 4)
Transireque fecit filios suos per ignem in valle filii Ennom. Hariolatus est, sectabatur auguria, maleficis artibus inserviebat, habebat secum pythones et aruspices; multaque mala operatus est coram Domino, ut irritaret eum. (Liber II Paralipomenon 33, 6)
Posuit quoque sculptile, idolum, quod fecerat, in domo Dei, de qua locutus est Deus ad David et ad Salomonem filium eius dicens: “In domo hac et in Ierusalem, quam elegi de cunctis tribubus Israel, ponam nomen meum in sempiternum. (Liber II Paralipomenon 33, 7)
Locutusque est Dominus ad eum et ad populum illius, et attendere noluerunt. (Liber II Paralipomenon 33, 10)
Qui, postquam coangustatus est, oravit Dominum Deum suum et egit paenitentiam valde coram Deo patrum suorum. (Liber II Paralipomenon 33, 12)
Deprecatusque est eum, et placatus ei exaudivit orationem eius reduxitque eum Ierusalem in regnum suum; et cognovit Manasses quod Dominus ipse esset Deus. (Liber II Paralipomenon 33, 13)
Reliqua autem gestorum Manasse et obsecratio eius ad Deum suum, verba quoque videntium, qui loquebantur ad eum in nomine Domini, Dei Israel, continentur in sermonibus regum Israel. (Liber II Paralipomenon 33, 18)
Dormivit ergo Manasses cum patribus suis, et sepelierunt eum in domo sua. Regnavitque pro eo filius eius Amon. (Liber II Paralipomenon 33, 20)
Cumque coniurassent adversus eum servi sui, interfecerunt eum in domo sua. (Liber II Paralipomenon 33, 24)
Octavo autem anno regni sui, cum adhuc esset puer, coepit quaerere Deum patris sui David; et duodecimo anno coepit mundare Iudam et Ierusalem ab excelsis et palis sculptilibusque et conflatilibus. (Liber II Paralipomenon 34, 3)