Löydetty 4238 Tulokset: Eum
Itaque, cum vidissent principes curruum Iosaphat, dixerunt: “Rex Israel est iste!”. Et circumdederunt eum dimicantes. At ille clamavit ad Dominum, et auxiliatus est ei atque avertit eos Deus ab illo. (Liber II Paralipomenon 18, 31)
Cum enim vidissent duces curruum quod non esset rex Israel, reliquerunt eum. (Liber II Paralipomenon 18, 32)
Cui occurrit Iehu filius Hanani videns et ait ad eum: “Impio praebes auxilium et his, qui oderunt Dominum, amicitia iungeris, et idcirco iram quidem Domini merebaris; (Liber II Paralipomenon 19, 2)
sed bona opera inventa sunt in te, eo quod abstuleris palos de terra et praeparaveris cor tuum, ut requireres Deum”. (Liber II Paralipomenon 19, 3)
Habitavit ergo Iosaphat in Ierusalem. Rursumque egressus est ad populum de Bersabee usque ad montem Ephraim et revocavit eos ad Dominum, Deum patrum suorum. (Liber II Paralipomenon 19, 4)
Sit timor Domini, vobiscum et caute cuncta facite; non est enim apud Dominum Deum nostrum iniquitas nec personarum acceptio nec cupido munerum”. (Liber II Paralipomenon 19, 7)
Amarias autem sacerdos princeps super vos in omnibus, quae ad Deum pertinent, praesidebit; porro Zabadias filius Ismael, qui est dux in domo Iudae, super ea opera erit, quae ad regis officium pertinent; habetisque Levitas coram vobis ut scribas. Confortamini et agite diligenter, et sit Dominus cum bonis”. (Liber II Paralipomenon 19, 11)
Post haec congregati sunt filii Moab et filii Ammon et cum eis de Meunitis ad Iosaphat, ut pugnarent contra eum. (Liber II Paralipomenon 20, 1)
Congregatusque est Iuda ad precandum Dominum; sed et de omnibus urbibus suis venerunt ad obsecrandum eum. (Liber II Paralipomenon 20, 4)
Iosaphat ergo inclinavit se super faciem suam in terra, et omnis Iuda et habitatores Ierusalem ceciderunt coram Domino et adoraverunt eum. (Liber II Paralipomenon 20, 18)
Porro Levitae de filiis Caath, de filiis Core scilicet, surrexerunt et laudabant Dominum, Deum Israel, voce magna in excelsum. (Liber II Paralipomenon 20, 19)
Habuitque consilium cum populo et statuit cantores Domini, ut laudarent eum in ornatu sancto et antecederent exercitum ac voce consona dicerent: “Confitemini Domino, quoniam in aeternum misericordia eius”. (Liber II Paralipomenon 20, 21)