Mosaico decorativo

Löydetty 994 Tulokset: Erit

  • Argentum suum foras proicient, et aurum eorum in immunditiam erit; argentum eorum et aurum eorum non valebit liberare eos in die furoris Domini; animam suam non saturabunt, et ventres eorum non implebuntur, quia scandalum iniquitatis eorum factum est, (Prophetia Ezechielis 7, 19)

  • Angustia superveniente, requirent pacem, et non erit. (Prophetia Ezechielis 7, 25)

  • Haec non erit vobis in lebetem, et vos non eritis in medio eius in carnes: in finibus Israel iudicabo vos; (Prophetia Ezechielis 11, 11)

  • Non enim erit ultra omnis visio vana neque divinatio ambigua in medio filiorum Israel, (Prophetia Ezechielis 12, 24)

  • et erit manus mea super prophetas, qui vident vana et divinant mendacium: in consilio populi mei non erunt et in scriptura domus Israel non scribentur nec in terram Israel ingredientur, et scietis quia ego Dominus Deus. (Prophetia Ezechielis 13, 9)

  • Dic ad eos, qui liniunt calce, quod casurus sit; erit enim imber inundans, et dabo lapides grandinis desuper irruentes et ventum procellae dissipantem. (Prophetia Ezechielis 13, 11)

  • Propterea haec dicit Dominus Deus: Et erumpere faciam spiritum tempestatum in indignatione mea, et imber inundans in furore meo erit, et lapides grandinis in ira in consumptionem; (Prophetia Ezechielis 13, 13)

  • Et portabunt iniquitatem suam: sicut iniquitas interrogantis, sic et iniquitas prophetae erit, (Prophetia Ezechielis 14, 10)

  • Ecce igni datum est in escam, utramque partem eius consumpsit ignis, et medietas eius adusta est; numquid utile erit ad opus? (Prophetia Ezechielis 15, 4)

  • Dic: Haec dicit Dominus Deus: Ergone prosperabitur? Nonne radices eius evellet et fructum eius distringet, et marcescent omnia recentia germina eius, et arescet? Et non opus erit brachio grandi neque populo multo, ut evellat eam radicitus. (Prophetia Ezechielis 17, 9)

  • In monte sublimi Israel plantabo illud; et erumpet in germen et faciet fructum et erit in cedrum magnam; et habitabunt sub ea omnes volucres, et universum volatile sub umbra frondium eius nidificabit. (Prophetia Ezechielis 17, 23)

  • ad usuram dantem et fenus accipientem, numquid vivet? Non vivet. Cum universa detestanda haec fecerit, morte morietur; sanguis eius in ipso erit. (Prophetia Ezechielis 18, 13)


"Deus nunca me recusou um pedido". São Padre Pio de Pietrelcina