Löydetty 85 Tulokset: Eris
Nunc igitur maledictus eris procul ab agro, qui aperuit os suum et suscepit sanguinem fratris tui de manu tua! (Liber Genesis 4, 11)
Cum operatus fueris eum, amplius non dabit tibi fructus suos; vagus et profugus eris super terram”. (Liber Genesis 4, 12)
Innocens eris a maledictione mea, cum veneris ad propinquos meos, et non dederint tibi; tunc innocens eris a maledictione mea". (Liber Genesis 24, 41)
Responderunt fratres eius: “Numquid rex noster eris? Aut subiciemur dicioni tuae?”. Haec ergo causa somniorum atque sermonum, invidiae et odii fomitem ministravit. (Liber Genesis 37, 8)
Tu eris super domum meam, et ad tui oris imperium cunctus populus meus oboediet; uno tantum regni solio te praecedam”. (Liber Genesis 41, 40)
Ipse loquetur pro te ad populum et erit os tuum; tu autem eris ei ut Deus. (Liber Exodus 4, 16)
Si pecuniam mutuam dederis in populo meo pauperi, qui habitat tecum, non eris ei quasi creditor; non imponetis ei usuram. (Liber Exodus 22, 24)
Non eris criminator et susurro in populo tuo. Non stabis contra sanguinem proximi tui. Ego Dominus. (Liber Leviticus 19, 16)
Et ille: “Noli, inquit, nos relinquere; tu enim nosti in quibus locis per desertum castra ponere debeamus, et eris ductor noster. (Liber Numeri 10, 31)
Benedictus eris prae omnibus populis. Non erit apud te sterilis utriusque sexus, tam in hominibus quam in gregibus tuis. (Liber Deuteronomii 7, 14)
Perfectus eris et absque macula cum Domino Deo tuo. (Liber Deuteronomii 18, 13)
Si nolueris polliceri, absque peccato eris; (Liber Deuteronomii 23, 23)