Löydetty 2327 Tulokset: Eos
Quasi impios percussit eos in loco videntium, (Liber Iob 34, 26)
Respice cunctos superbos et confunde eos et contere impios in loco suo. (Liber Iob 40, 12)
Absconde eos in pulvere simul et facies eorum claude in fovea; (Liber Iob 40, 13)
Abierunt ergo Eliphaz Themanites et Baldad Suhites et Sophar Naamathites et fecerunt, sicut locutus fuerat Dominus ad eos, et suscepit Dominus faciem Iob. (Liber Iob 42, 9)
Qui habitat in caelis, irridebit eos, Dominus subsannabit eos. (Liber Psalmorum 2, 4)
Tunc loquetur ad eos in ira sua et in furore suo conturbabit eos: (Liber Psalmorum 2, 5)
Reges eos in virga ferrea et tamquam vas figuli confringes eos”. (Liber Psalmorum 2, 9)
Domine, deduc me in iustitia tua propter inimicos meos, dirige in conspectu meo viam tuam. (Liber Psalmorum 5, 9)
Iudica illos, Deus; decidant a cogitationibus suis; secundum multitudinem impietatum eorum expelle eos, quoniam irritaverunt te, Domine. (Liber Psalmorum 5, 11)
Turbatus est a maerore oculus meus, inveteravi inter omnes inimicos meos. (Liber Psalmorum 6, 8)
Constitue, Domine, terrorem super eos; sciant gentes quoniam homines sunt. (Liber Psalmorum 9, 21)
RES. Vidisti: tu laborem et dolorem consideras, ut tradas eos in manus tuas. Tibi derelictus est pauper, orphano tu factus es adiutor. (Liber Psalmorum 10, 14)