Löydetty 2327 Tulokset: Eos
et egredietur de eis laus voxque ludentium. Et multiplicabo eos, et non imminuentur, et glorificabo eos, et non attenuabuntur. (Liber Ieremiae 30, 19)
Ecce ego adducam eos de terra aquilonis et congregabo eos ab extremis terrae; inter quos erunt caecus et claudus, praegnans et pariens simul: coetus magnus revertentium huc. (Liber Ieremiae 31, 8)
In fletu venient, et in deprecatione reducam eos et adducam eos per torrentes aquarum in via recta, et non impingent in ea, quia factus sum Israeli pater, et Ephraim primogenitus meus est”. (Liber Ieremiae 31, 9)
Tunc laetabitur virgo in choro, iuvenes et senes simul. “Et convertam luctum eorum in gaudium et consolabor eos et laetificabo a dolore suo. (Liber Ieremiae 31, 13)
Et sicut vigilavi super eos, ut evellerem et demolirer et dissiparem et disperderem et affligerem, sic vigilabo super eos, ut aedificem et plantem, ait Dominus. (Liber Ieremiae 31, 28)
non secundum pactum, quod pepigi cum patribus eorum in die qua apprehendi manum eorum, ut educerem eos de terra Aegypti, pactum, quod irritum fecerunt, et ego dominatus sum eorum, dicit Dominus. (Liber Ieremiae 31, 32)
et in Babylonem ducet Sedeciam, et ibi erit, donec visitem eum, ait Dominus; si autem dimicaveritis adversum Chaldaeos, nihil prosperum habebitis”?”. (Liber Ieremiae 32, 5)
et emi agrum ab Hanameel filio patrui mei, qui est in Anathoth, et appendi ei argentum: septem et decem siclos argenteos. (Liber Ieremiae 32, 9)
qui facis misericordiam in milibus et reddis iniquitatem patrum in sinum filiorum eorum post eos; Deus magne, potens, Dominus exercituum nomen eius: (Liber Ieremiae 32, 18)
Et verterunt ad me terga et non facies, cum docerem eos diluculo consurgens et erudiens, et nollent audire, ut acciperent disciplinam. (Liber Ieremiae 32, 33)
“Ecce ego congregabo eos de universis terris, ad quas eieci eos in furore meo et in ira mea et in indignatione grandi; et reducam eos ad locum istum et habitare eos faciam confidenter. (Liber Ieremiae 32, 37)
Et dabo eis cor unum et viam unam, ut timeant me universis diebus, et bene sit eis et filiis eorum post eos. (Liber Ieremiae 32, 39)