Löydetty 1617 Tulokset: Eorum
Me enim insulae exspectabunt, et in principio naves Tharsis, ut adducant filios tuos de longe, argentum eorum et aurum eorum cum eis, nomini Domini Dei tui et Sancto Israel, quia glorificavit te. (Liber Isaiae 60, 9)
Et aedificabunt filii peregrinorum muros tuos, et reges eorum ministrabunt tibi; in indignatione enim mea percussi te, sed in beneplacito meo misertus sum tui. (Liber Isaiae 60, 10)
Et venient ad te curvi filii eorum, qui humiliaverunt te, et adorabunt vestigia pedum tuorum omnes, qui detrahebant tibi, et vocabunt te Civitatem Domini, Sion Sancti Israel. (Liber Isaiae 60, 14)
Pro confusione eorum duplici et ignominia laudabunt partem suam; propterea in terra sua duplicia possidebunt, laetitia sempiterna erit eis. (Liber Isaiae 61, 7)
Quia ego Dominus diligens iudicium, odio habens rapinam et iniquitatem; et dabo opus eorum in veritate et foedus perpetuum feriam eis. (Liber Isaiae 61, 8)
Et scietur in gentibus semen eorum, et germen eorum in medio populorum; omnes, qui viderint eos, cognoscent illos, quia isti sunt semen, cui benedixit Dominus. (Liber Isaiae 61, 9)
“Torcular calcavi solus, et de gentibus non erat vir mecum; calcavi eos in furore meo et conculcavi eos in ira mea. Et aspersus est sanguis eorum super vestimenta mea, et omnia indumenta mea inquinavi. (Liber Isaiae 63, 3)
Et conculcavi populos in furore meo et contrivi eos in indignatione mea et effudi in terram sanguinem eorum”. (Liber Isaiae 63, 6)
In omni tribulatione eorum non legatus neque angelus, sed ipse salvavit eos. In dilectione sua et in indulgentia sua ipse redemit eos et sustulit eos et portavit eos cunctis diebus saeculi. (Liber Isaiae 63, 9)
qui morantur in sepulcris et in locis occultis pernoctant, qui comedunt carnem suillam et ius abominabile in vasis eorum, (Liber Isaiae 65, 4)
Ecce scriptum est coram me; non tacebo, sed retribuam, et retribuam in sinum eorum (Liber Isaiae 65, 6)
iniquitates vestras et iniquitates patrum vestrorum simul, dicit Dominus, qui sacrificaverunt super montes et super colles exprobraverunt mihi; et remetiar opus eorum primo in sinu eorum”. (Liber Isaiae 65, 7)