Mosaico decorativo

Löydetty 1617 Tulokset: Eorum

  • Quoniam omnia idola nationum deos aestimaverunt, quibus neque oculorum usus est ad videndum, neque nares ad percipiendum spiritum, neque aures ad audiendum, neque digiti manuum ad tractandum, sed et pedes eorum pigri ad ambulandum. (Liber Sapientiae 15, 15)

  • ut illi quidem concupiscentes escam propter foeditatem eorum animalium, quae missa sunt, etiam a necessaria concupiscentia averterentur; hi autem in brevi inopes facti etiam novam gustarent escam. (Liber Sapientiae 16, 3)

  • Oportebat enim illis quidem sine excusatione supervenire interitum exercentibus tyrannidem, his autem tantum ostendere quemadmodum inimici eorum exterminabantur. (Liber Sapientiae 16, 4)

  • Propter hoc, et tunc in omnia transfigurata, omnium nutrici gratiae tuae deserviebat ad voluntatem eorum, qui a te desiderabant, (Liber Sapientiae 16, 25)

  • Nam nubes castra eorum obumbrans, et ex aqua, quae ante erat, emersio terrae aridae apparuit: e mari Rubro via sine impedimento, et campus germinans de fluctu violento, (Liber Sapientiae 19, 7)

  • Memores enim erant adhuc eorum, quae in incolatu illorum facta fuerant, quemadmodum pro natione animalium eduxit terra muscas, et pro piscibus eructavit fluvius multitudinem ranarum. (Liber Sapientiae 19, 10)

  • Inter se enim elementa convertuntur, sicut in psalterio voces numeri nomen immutant, semper tamen suum sonum custodiunt; quod quidem ex ipso visu eorum, quae facta sunt, certo aestimari potest. (Liber Sapientiae 19, 18)

  • Initium sapientiae timor Domini, et cum fidelibus in vulva concreata est; cum hominibus veritatis ab aevo fundata est et semini eorum se credet. (Liber Ecclesiasticus 1, 16)

  • Ne despicias narrationem presbyterorum sapientium et in proverbiis eorum conversare; (Liber Ecclesiasticus 8, 9)

  • Arefecit ex ipsis et disperdidit eos et cessare fecit memoriam eorum a terra. (Liber Ecclesiasticus 10, 20)

  • Peregrinus, advena et pauper: timor Dei est gloria eorum. (Liber Ecclesiasticus 10, 25)

  • Non credas vitae illorum et ne respexeris in labores eorum. (Liber Ecclesiasticus 16, 2)


"Ouço interiormente uma voz que constantemente me diz: Santifique-se e santifique!" São Padre Pio de Pietrelcina