Löydetty 1617 Tulokset: Eorum
sed et in urbibus Manasse et Ephraim et Simeon usque Nephthali, in plateis eorum undique (Liber II Paralipomenon 34, 6)
Porro cantores filii Asaph stabant in loco suo, iuxta praeceptum David et Asaph et Heman et Idithun prophetarum regis; ianitores vero per portas singulas observabant, ita ut ne puncto quidem discederent a ministerio, quia fratres eorum Levitae paraverunt eis cibos. (Liber II Paralipomenon 35, 15)
Adduxit enim super eos regem Chaldaeorum et interfecit iuvenes eorum gladio in domo sanctuarii sui; non est misertus adulescentis et virginis et senis nec decrepiti quidem, sed omnes tradidit in manibus eius. (Liber II Paralipomenon 36, 17)
Universique, qui erant in circuitu, confortaverunt manus eorum cum vasis argenteis et aureis, substantia, pecore et pensitationibus, praeter oblationes spontaneas. (Liber Esdrae 1, 6)
Et hic est numerus eorum: phialae aureae triginta, phialae argenteae mille, cultri viginti novem, scyphi aurei triginta, (Liber Esdrae 1, 9)
Et de filiis sacerdotum: filii Hobia, filii Accos, filii Berzellai, qui accepit de filiabus Berzellai Galaaditis uxorem et vocatus est nomine eorum. (Liber Esdrae 2, 61)
exceptis servis eorum et ancillis, qui erant septem milia trecenti triginta septem, insuper et cantores atque cantatrices ducenti. (Liber Esdrae 2, 65)
Equi eorum septingenti triginta sex, muli eorum ducenti quadraginta quinque, (Liber Esdrae 2, 66)
cameli eorum quadringenti triginta quinque, asini eorum sex milia septingenti viginti. (Liber Esdrae 2, 67)
Anno autem secundo adventus eorum ad templum Dei in Ierusalem mense secundo, coeperunt Zorobabel filius Salathiel et Iesua filius Iosedec et reliqui de fratribus eorum sacerdotes et Levitae et omnes, qui venerant de captivitate in Ierusalem, et constituerunt Levitas a viginti annis et supra, ut dirigerent opus templi Domini. (Liber Esdrae 3, 8)
Stetitque Iesua et filii eius et fratres eius, Cadmihel, Bennui et Odovia quasi vir unus, ut dirigerent eos, qui faciebant opus in templo Dei; itemque filii Henadad et filii eorum et fratres eorum Levitae. (Liber Esdrae 3, 9)
Conduxerunt autem adversus eos consiliatores, ut destruerent consilium eorum omnibus diebus Cyri regis Persarum et usque ad regnum Darii regis Persarum. (Liber Esdrae 4, 5)