Mosaico decorativo

Löydetty 1617 Tulokset: Eorum

  • Exterminati sunt et ad inferos descenderunt, et alii loco eorum surrexerunt. (Liber Baruch 3, 19)

  • nec intellexerunt semitas eius; neque susceperunt eam filii eorum, a via eorum longe facti sunt. (Liber Baruch 3, 21)

  • Filii, patienter sustinete iram, quae vobis a Deo supervenit; persecutus est te inimicus tuus, sed cito videbis perditionem in cervicem eorum ascendentem. (Liber Baruch 4, 25)

  • Nam lingua eorum polita a fabro; ipsa etiam inaurata et inargentata falsa sunt et non possunt loqui. (Liber Baruch 6, 7)

  • Opertis illis veste purpurea, extergunt faciem eorum propter pulverem domus, qui est plurimus super eos. (Liber Baruch 6, 12)

  • non ergo timueritis eos. Sicut enim vas hominis confractum inutile fit, tales sunt dii eorum. (Liber Baruch 6, 15)

  • Collocatis illis in domo, oculi eorum pleni sunt pulvere ex pedibus introeuntium. (Liber Baruch 6, 16)

  • Et sicut alicui, qui regem offendit, circumsaeptae sunt aulae, tamquam ad mortem ducto, domus eorum muniunt sacerdotes ostiis et clausuris et seris, ne a latronibus exspolientur. (Liber Baruch 6, 17)

  • Sunt autem sicut trabes in domo; corda vero eorum dicunt elingere serpentes, qui de terra sunt; dum comedunt eos et vestimentum eorum, non sentiunt. (Liber Baruch 6, 19)

  • Nigrae fiunt facies eorum a fumo, qui in domo fit. (Liber Baruch 6, 20)

  • Super corpus eorum et super caput volitant noctuae et hirundines et aves, similiter et cattae. (Liber Baruch 6, 21)

  • Hostias vero eorum sacerdotes eorum vendunt et abutuntur; similiter et uxores eorum, ex ipsis partes sale condientes, neque mendico neque infirmo aliquid impertiunt. De sacrificiis eorum menstruatae et fetae contingunt. (Liber Baruch 6, 27)


"Seja perseverante nas orações e nas santas leituras." São Padre Pio de Pietrelcina