Löydetty 2353 Tulokset: Enim
Sed quid dicit Scriptura? “Eice ancillam et filium eius; non enim heres erit filius ancillae cum filio liberae”. (Epistula ad Galatas 4, 30)
Nos enim Spiritu ex fide spem iustitiae exspectamus. (Epistula ad Galatas 5, 5)
Vos enim in libertatem vocati estis, fratres; tantum ne libertatem in occasionem detis carni, sed per caritatem servite invicem. (Epistula ad Galatas 5, 13)
Omnis enim lex in uno sermone impletur, in hoc: Diliges proximum tuum sicut teipsum. (Epistula ad Galatas 5, 14)
Caro enim concupiscit adversus Spiritum, Spiritus autem adversus carnem; haec enim invicem adversantur, ut non, quaecumque vultis, illa faciatis. (Epistula ad Galatas 5, 17)
Unusquisque enim onus suum portabit. (Epistula ad Galatas 6, 5)
Nolite errare: Deus non irridetur. Quae enim seminaverit homo, haec et metet; (Epistula ad Galatas 6, 7)
Bonum autem facientes infatigabiles, tempore enim suo metemus non deficientes. (Epistula ad Galatas 6, 9)
neque enim, qui circumciduntur, legem custodiunt, sed volunt vos circumcidi, ut in carne vestra glorientur. (Epistula ad Galatas 6, 13)
Neque enim circumcisio aliquid est neque praeputium sed nova creatura. (Epistula ad Galatas 6, 15)
De cetero nemo mihi molestus sit; ego enim stigmata Iesu in super corpore meo porto. (Epistula ad Galatas 6, 17)
Gratia enim estis salvati per fidem; et hoc non ex vobis, Dei donum est: (Epistula ad Ephesios 2, 8)