Löydetty 2353 Tulokset: Enim
Dixit Moyses ad Aaron: “Tolle turibulum et, hausto igne de altari, mitte incensum desuper pergens cito ad populum, ut expies pro eis; iam enim egressa est ira a Domino, et plaga desaevit”. (Liber Numeri 17, 11)
“Congregabitur, inquit, Aaron ad populum suum. Non enim intrabit terram, quam dedi filiis Israel, eo quod rebelles fuistis ori meo ad aquas Meriba. (Liber Numeri 20, 24)
Hesebon enim erat urbs Sehon regis Amorraei, qui pugnavit contra primum regem Moab et tulit omnem terram, quae dicionis illius fuerat usque Arnon. (Liber Numeri 21, 26)
Veni igitur et maledic populo huic, quia fortior me est; si quo modo possim percutere et eicere eum de terra mea. Novi enim quod benedictus sit, cui benedixeris, et maledictus, in quem maledicta congesseris”. (Liber Numeri 22, 6)
praedixerat enim Dominus quod omnes morerentur in solitudine; nullusque remansit ex eis, nisi Chaleb filius Iephonne et Iosue filius Nun. (Liber Numeri 26, 65)
Unusquisque enim, quod in praeda rapuerat, suum erat. (Liber Numeri 31, 53)
Possidebitis terram et habitabitis in ea. Ego enim dedi vobis illam in possessionem, (Liber Numeri 33, 53)
Tribus enim filiorum Ruben per familias suas et tribus filiorum Gad iuxta cognationum numerum media quoque tribus Manasse, (Liber Numeri 34, 14)
debuerat enim profugus usque ad mortem pontificis in civitate refugii residere. Postquam autem ille obierit, homicida revertetur in terram suam. (Liber Numeri 35, 28)
Non maculabitis terram habitationis vestrae, me commorante vobiscum. Ego enim sum Dominus, qui habito inter filios Israel”. (Liber Numeri 35, 34)
praeter Chaleb filium Iephonne: ipse enim videbit eam, et ipsi dabo terram, quam calcavit, et filiis eius, quia adimplevit ut sequeretur Dominum”. (Liber Deuteronomii 1, 36)
ait mihi Dominus: “Dic ad eos: Nolite ascendere neque pugnetis, non enim sum vobiscum, ne cadatis coram inimicis vestris”. (Liber Deuteronomii 1, 42)