Löydetty 2353 Tulokset: Enim
Respondit homo et dixit eis: “In hoc enim mirabile est, quia vos nescitis unde sit, et aperuit meos oculos! (Evangelium secundum Ioannem 9, 30)
nondum enim venerat Iesus in castellum, sed erat adhuc in illo loco, ubi occurrerat ei Martha. (Evangelium secundum Ioannem 11, 30)
Ait Iesus: “Tollite lapidem!”. Dicit ei Martha, soror eius, qui mortuus fuerat: “Domine, iam foetet; quatriduanus enim est!”. (Evangelium secundum Ioannem 11, 39)
Pauperes enim semper habetis vobiscum, me autem non semper habetis”. (Evangelium secundum Ioannem 12, 8)
dilexerunt enim gloriam hominum magis quam gloriam Dei. (Evangelium secundum Ioannem 12, 43)
Et si quis audierit verba mea et non custodierit, ego non iudico eum; non enim veni, ut iudicem mundum, sed ut salvificem mundum. (Evangelium secundum Ioannem 12, 47)
Sciebat enim quisnam esset, qui traderet eum; propterea dixit: “Non estis mundi omnes”. (Evangelium secundum Ioannem 13, 11)
Exemplum enim dedi vobis, ut, quemadmodum ego feci vobis, et vos faciatis. (Evangelium secundum Ioannem 13, 15)
quidam enim putabant quia loculos habebat Iudas, quia dicit ei Iesus: “Eme ea, quae opus sunt nobis ad diem festum”, aut egenis ut aliquid daret. (Evangelium secundum Ioannem 13, 29)
Iam non multa loquar vobiscum, venit enim princeps mundi et in me non habet quidquam; (Evangelium secundum Ioannem 14, 30)
Sed ego veritatem dico vobis: Expedit vobis, ut ego vadam. Si enim non abiero, Paraclitus non veniet ad vos; si autem abiero, mittam eum ad vos. (Evangelium secundum Ioannem 16, 7)
Cum autem venerit ille, Spiritus veritatis, deducet vos in omnem veritatem; non enim loquetur a semetipso, sed quaecumque audiet, loquetur et, quae ventura sunt, annuntiabit vobis. (Evangelium secundum Ioannem 16, 13)