Löydetty 2353 Tulokset: Enim
Facilius est enim camelum per foramen acus transire, quam divitem intrare in regnum Dei”. (Evangelium secundum Lucam 18, 25)
tradetur enim gentibus et illudetur et contumeliis afficietur et conspuetur; (Evangelium secundum Lucam 18, 32)
venit enim Filius hominis quaerere et salvum facere, quod perierat”. (Evangelium secundum Lucam 19, 10)
timui enim te, quia homo austerus es: tollis, quod non posuisti, et metis, quod non seminasti”. (Evangelium secundum Lucam 19, 21)
et non inveniebant quid facerent; omnis enim populus suspensus erat audiens illum. (Evangelium secundum Lucam 19, 48)
si autem dixerimus: “Ex hominibus”, plebs universa lapidabit nos; certi sunt enim Ioannem prophetam esse”. (Evangelium secundum Lucam 20, 6)
Et quaerebant scribae et principes sacerdotum mittere in illum manus in illa hora et timuerunt populum; cognoverunt enim quod ad ipsos dixerit similitudinem istam. (Evangelium secundum Lucam 20, 19)
Neque enim ultra mori possunt: aequales enim angelis sunt et filii sunt Dei, cum sint filii resurrectionis. (Evangelium secundum Lucam 20, 36)
Deus autem non est mortuorum sed vivorum: omnes enim vivunt ei”. (Evangelium secundum Lucam 20, 38)
Ipse enim David dicit in libro Psalmorum: “Dixit Dominus Domino meo: Sede a dextris meis, (Evangelium secundum Lucam 20, 42)
Qui dixit: “Videte, ne seducamini. Multi enim venient in nomine meo dicentes: “Ego sum” et: “Tempus appropinquavit”. Nolite ergo ire post illos. (Evangelium secundum Lucam 21, 8)
Cum autem audieritis proelia et seditiones, nolite terreri; oportet enim primum haec fieri, sed non statim finis”. (Evangelium secundum Lucam 21, 9)