Löydetty 2353 Tulokset: Enim
Potuit enim istud venumdari multo et dari pauperibus”. (Evangelium secundum Matthaeum 26, 9)
Sciens autem Iesus ait illis: “Quid molesti estis mulieri? Opus enim bonum operata est in me; (Evangelium secundum Matthaeum 26, 10)
Mittens enim haec unguentum hoc supra corpus meum, ad sepeliendum me fecit. (Evangelium secundum Matthaeum 26, 12)
hic est enim sanguis meus novi testamenti, qui pro multis effunditur in remissionem peccatorum. (Evangelium secundum Matthaeum 26, 28)
Tunc dicit illis Iesus: “Omnes vos scandalum patiemini in me in ista nocte. Scriptum est enim: "Percutiam pastorem, et dispergentur oves gregis". (Evangelium secundum Matthaeum 26, 31)
Et venit iterum et invenit eos dormientes: erant enim oculi eorum gravati. (Evangelium secundum Matthaeum 26, 43)
Tunc ait illi Iesus: “Converte gladium tuum in locum suum. Omnes enim, qui acceperint gladium, gladio peribunt. (Evangelium secundum Matthaeum 26, 52)
Sciebat enim quod per invidiam tradidissent eum. (Evangelium secundum Matthaeum 27, 18)
Sedente autem illo pro tribunali, misit ad illum uxor eius dicens: “Nihil tibi et iusto illi. Multa enim passa sum hodie per visum propter eum”. (Evangelium secundum Matthaeum 27, 19)
Ait autem: “Quid enim mali fecit?”. At illi magis clamabant dicentes: “Crucifigatur!”. (Evangelium secundum Matthaeum 27, 23)
Confidit in Deo; liberet nunc, si vult eum. Dixit enim: “Dei Filius sum””. (Evangelium secundum Matthaeum 27, 43)
Et ecce terrae motus factus est magnus: angelus enim Domini descendit de caelo et accedens revolvit lapidem et sedebat super eum. (Evangelium secundum Matthaeum 28, 2)