Löydetty 2353 Tulokset: Enim
At iniqui illi iusserunt, ut discooperiretur — erat enim cooperta — ut satiarentur decore eius. (Prophetia Danielis 13, 32)
quae flens suspexit ad caelum: erat enim cor eius fiduciam habens in Domino. (Prophetia Danielis 13, 35)
Dixit autem Daniel: “Recte mentitus es in caput tuum; ecce enim angelus Dei, accepta sententia a Deo, scindet te medium”. (Prophetia Danielis 13, 55)
Dixit autem ei Daniel: “Recte mentitus es et tu in caput tuum; manet enim angelus Dei, gladium habens, ut secet te medium et interficiat vos”. (Prophetia Danielis 13, 59)
Et consurrexerunt adversum duos presbyteros — convicerat enim eos Daniel ex ore suo falsum dixisse testimonium — feceruntque eis, sicut male egerant adversum proximum, (Prophetia Danielis 13, 61)
Et ait Daniel arridens: “Ne erres, rex; iste enim intrinsecus luteus est et forinsecus aereus, neque comedit neque bibit aliquando”. (Prophetia Danielis 14, 7)
Et ait Daniel: “Recordatus es enim mei, Deus, et non dereliquisti diligentes te”. (Prophetia Danielis 14, 38)
“Audite verbum Domini, filii Israel, quia iudicium Domino cum habitatoribus terrae: non est enim veritas, et non est benignitas, et non est scientia Dei in terra; (Prophetia Osee 4, 1)
Populus meus in ligno suo interrogat, et baculus eius annuntiat ei; spiritus enim fornicationum decepit eos, et fornicantur a Deo suo. (Prophetia Osee 4, 12)
Ecce enim profecti sunt a vastitate; Aegyptus congregabit eos, Memphis sepeliet eos: desiderabile argentum eorum urtica hereditabit, spina in tabernaculis eorum. (Prophetia Osee 9, 6)
Profecto nunc dicent: “Non est rex nobis; non enim timemus Dominum, et rex quid faciet nobis?”. (Prophetia Osee 10, 3)
Dolores parturientis venient ei; erit filius non sapiens: suo enim tempore non stabit in ore vulvae. (Prophetia Osee 13, 13)