Löydetty 2979 Tulokset: End
Quoniam Deus, qui dixit: “De tenebris lux splendescat”, ipse illuxit in cordibus nostris ad illuminationem scientiae claritatis Dei in facie Iesu Christi. (Epistula II ad Corinthios 4, 6)
Et ideo contendimus sive praesentes sive absentes placere illi. (Epistula II ad Corinthios 5, 9)
Non iterum nos commendamus vobis, sed occasionem damus vobis gloriandi pro nobis, ut habeatis ad eos, qui in facie gloriantur et non in corde. (Epistula II ad Corinthios 5, 12)
Non ad condemnationem dico; praedixi enim quod in cordibus nostris estis ad commoriendum et ad convivendum. (Epistula II ad Corinthios 7, 3)
Ostensionem ergo, quae est caritatis vestrae et nostrae gloriationis pro vobis, in illos ostendite in faciem ecclesiarum. (Epistula II ad Corinthios 8, 24)
Non enim audemus inserere aut comparare nos quibusdam, qui seipsos commendant; sed ipsi se in semetipsis metientes et comparantes semetipsos sibi, non intellegunt. (Epistula II ad Corinthios 10, 12)
Nos autem non ultra mensuram gloriabimur sed secundum mensuram regulae, quam impertitus est nobis Deus, mensuram pertingendi usque ad vos. (Epistula II ad Corinthios 10, 13)
Non enim quasi non pertingentes ad vos superextendimus nosmetipsos, usque ad vos enim pervenimus in evangelio Christi; (Epistula II ad Corinthios 10, 14)
non enim qui seipsum commendat, ille probatus est, sed quem Dominus commendat. (Epistula II ad Corinthios 10, 18)
Alias ecclesias exspoliavi accipiens stipendium ad ministerium vestrum (Epistula II ad Corinthios 11, 8)
Damasci praepositus gentis Aretae regis custodiebat civitatem Damascenorum, ut me comprehenderet; (Epistula II ad Corinthios 11, 32)
Factus sum insipiens. Vos me coegistis; ego enim debui a vobis commendari. Nihil enim minus fui ab his, qui sunt supra modum apostoli, tametsi nihil sum; (Epistula II ad Corinthios 12, 11)