Löydetty 2979 Tulokset: End
Quantas ostendisti mihi tribulationes multas et malas; iterum vivificasti me et de abyssis terrae iterum reduxisti me. (Liber Psalmorum 71, 20)
Descendet sicut pluvia in gramen, et sicut imber irrigans terram. (Liber Psalmorum 72, 6)
Incenderunt igni sanctuarium tuum, in terram polluerunt tabernaculum nominis tui; (Liber Psalmorum 74, 7)
Ne obliviscaris voces inimicorum tuorum; tumultus adversariorum tuorum ascendit semper. (Liber Psalmorum 74, 23)
Voce mea ad Dominum clamavi; voce mea ad Deum, et intendit mihi. (Liber Psalmorum 77, 2)
Maskil. Asaph. Attendite, popule meus, doctrinam meam; inclinate aurem vestram in verba oris mei. (Liber Psalmorum 78, 1)
Filii Ephraim, intendentes et mittentes arcum, conversi sunt in die belli. (Liber Psalmorum 78, 9)
Et obliti sunt factorum eius et mirabilium eius, quae ostendit eis. (Liber Psalmorum 78, 11)
Ideo audivit Dominus et exarsit, et ignis accensus est in Iacob, et ira ascendit in Israel. (Liber Psalmorum 78, 21)
et ira Dei ascendit super eos et occidit pingues eorum et electos Israel prostravit. (Liber Psalmorum 78, 31)
Ipse autem est misericors et propitiatur iniquitati et non disperdit. Saepe avertit iram suam et non accendit omnem furorem suum. (Liber Psalmorum 78, 38)
Usquequo, Domine? Irasceris in finem? Accendetur velut ignis zelus tuus? (Liber Psalmorum 79, 5)