Löydetty 1722 Tulokset: Ego
Ergo et ego faciam in furore: non parcet oculus meus, nec miserebor et, cum clamaverint ad aures meas voce magna, non exaudiam eos”. (Prophetia Ezechielis 8, 18)
Et caede completa, remansi ego ruique super faciem meam et clamans aio: “Heu, Domine Deus! Ergone disperdes omnes reliquias Israel, effundens furorem tuum super Ierusalem?”. (Prophetia Ezechielis 9, 8)
Et irruit in me spiritus Domini et dixit ad me: “Loquere. Haec dicit Dominus: Sic locuti estis, domus Israel, et cogitationes cordis vestri ego novi. (Prophetia Ezechielis 11, 5)
Gladio cadetis, in finibus Israel iudicabo vos, et scietis quia ego Dominus. (Prophetia Ezechielis 11, 10)
et scietis quia ego Dominus, qui in praeceptis meis non ambulastis et iudicia mea non fecistis, sed iuxta iudicia gentium, quae in circuitu vestro sunt, estis operati”. (Prophetia Ezechielis 11, 12)
ut in praeceptis meis ambulent et iudicia mea custodiant faciantque ea et sint mihi in populum, et ego sim eis in Deum. (Prophetia Ezechielis 11, 20)
Dic: Ego portentum vestrum. Quomodo feci, sic fiet illis: in transmigrationem et in captivitatem ibunt. (Prophetia Ezechielis 12, 11)
Et scient quia ego Dominus, quando dispersero illos in gentibus et disseminavero eos in terris. (Prophetia Ezechielis 12, 15)
Et relinquam ex eis viros paucos a gladio et fame et pestilentia, ut narrent omnia scelera eorum in gentibus, ad quas ingredientur, et scient quia ego Dominus”. (Prophetia Ezechielis 12, 16)
et civitates, quae nunc habitantur, desolatae erunt, terraque deserta, et scietis quia ego Dominus”. (Prophetia Ezechielis 12, 20)
quia ego Dominus loquar; quodcumque locutus fuero verbum, et fiet: non prolongabitur amplius, sed in diebus vestris, domus exasperans, loquar verbum et faciam illud”, dicit Dominus Deus. (Prophetia Ezechielis 12, 25)
Numquid non visionem cassam vidistis et divinationem mendacem locuti estis, et dicitis: “Ait Dominus”, cum ego non sim locutus? (Prophetia Ezechielis 13, 7)