Mosaico decorativo

Löydetty 1722 Tulokset: Ego

  • quia ecce ego convocabo omnia regna aquilonis, ait Dominus, et venient et ponent unusquisque solium suum in introitu portarum Ierusalem et contra omnes muros eius in circuitu et contra universas urbes Iudae; (Liber Ieremiae 1, 15)

  • Tu ergo accinge lumbos tuos et surge et loquere ad eos omnia, quae ego praecipio tibi; ne timeas a facie eorum, alioquin timere te faciam vultum eorum. (Liber Ieremiae 1, 17)

  • Ego quippe dedi te hodie in civitatem munitam et in columnam ferream et in murum aereum contra omnem terram regibus Iudae, principibus eius et sacerdotibus et populo terrae; (Liber Ieremiae 1, 18)

  • et bellabunt adversum te et non praevalebunt, quia tecum ego sum, ait Dominus, ut eripiam te”. (Liber Ieremiae 1, 19)

  • Ego autem plantavi te vineam electam, omne semen verum; quomodo ergo conversa es in palmites vineae alienae? (Liber Ieremiae 2, 21)

  • dixisti: “Innocens ego sum, propterea aversus est furor eius a me”. Ecce ego iudicio contendam tecum, eo quod dixeris: “Non peccavi”. (Liber Ieremiae 2, 35)

  • Vade et clama sermones istos contra aquilonem et dices: Revertere, aversatrix Israel, ait Dominus, et non avertam faciem meam a vobis, quia pius ego sum, dicit Dominus, et non irascar in perpetuum. (Liber Ieremiae 3, 12)

  • Convertimini, filii, qui aversi estis a me, dicit Dominus, quia ego Dominus vester sum; et assumam vos unum de civitate et duos de cognatione et introducam vos in Sion; (Liber Ieremiae 3, 14)

  • Ego autem dixi: Quomodo ponam te in filiis et tribuam tibi terram desiderabilem, hereditatem praeclarissimam inter gentes? Et dixi: Patrem vocabitis me et post me ingredi non cessabitis. (Liber Ieremiae 3, 19)

  • Levate signum in Sion, fugite, nolite stare, quia malum ego adduco ab aquilone et contritionem magnam. (Liber Ieremiae 4, 6)

  • Ventus plenior his veniet mihi, nunc et ego loquar iudicia mea cum eis”. (Liber Ieremiae 4, 12)

  • Ego autem dixi: “Ecce pauperes illi stulte agunt, quia ignorant viam Domini, iudicium Dei sui. (Liber Ieremiae 5, 4)


"O Santo Rosário é a arma daqueles que querem vencer todas as batalhas." São Padre Pio de Pietrelcina