Löydetty 1722 Tulokset: Ego
Quis operatus est et fecit, vocans generationes ab exordio? Ego Dominus, primus et cum novissimis ego sum. (Liber Isaiae 41, 4)
Ne timeas, quia ego tecum sum; ne declines, quia ego Deus tuus: confortabo te et auxiliabor tibi et sustentabo te dextera iustitiae meae. (Liber Isaiae 41, 10)
Quia ego Dominus Deus tuus apprehendens manum tuam dicensque tibi: “Ne timeas; ego auxiliabor tibi. (Liber Isaiae 41, 13)
Noli timere, vermis Iacob, homines ex Israel. Ego auxiliabor tibi”, dicit Dominus et redemptor tuus, Sanctus Israel. (Liber Isaiae 41, 14)
Egeni et pauperes quaerunt aquas, et non sunt, lingua eorum siti aruit. Ego, Dominus, exaudiam eos, Deus Israel non derelinquam eos. (Liber Isaiae 41, 17)
“Ego, Dominus, vocavi te in iustitia et apprehendi manum tuam; et formavi te et dedi te in foedus populi, in lucem gentium, (Liber Isaiae 42, 6)
Ego Dominus: hoc est nomen meum; et gloriam meam alteri non dabo et laudem meam sculptilibus. (Liber Isaiae 42, 8)
Quae prima fuerunt, ecce venerunt; nova quoque ego annuntio: antequam oriantur, audita vobis faciam”. (Liber Isaiae 42, 9)
Quis caecus sicut servus meus, et surdus sicut nuntius, quem ego mittam? Quis caecus sicut qui restitutus est? Et quis caecus sicut servus Domini? (Liber Isaiae 42, 19)
quia ego Dominus Deus tuus, Sanctus Israel, salvator tuus: dedi propitiationem tuam Aegyptum, Aethiopiam et Saba pro te. (Liber Isaiae 43, 3)
Quoniam pretiosus factus es in oculis meis et gloriosus, ego diligo te et dabo homines pro te et populos pro anima tua. (Liber Isaiae 43, 4)
Noli timere, quoniam ego tecum sum: ab oriente adducam semen tuum et ab occidente congregabo te. (Liber Isaiae 43, 5)