Löydetty 1722 Tulokset: Ego
Ego flos campi et lilium convallium. (Canticum Canticorum 2, 1)
Dilectus meus mihi, et ego illi, qui pascitur inter lilia, (Canticum Canticorum 2, 16)
Ego dormio, et cor meum vigilat. Vox dilecti mei pulsantis: “Aperi mihi, soror mea, amica mea, columba mea, immaculata mea, quia caput meum plenum est rore, et cincinni mei guttis noctium”. (Canticum Canticorum 5, 2)
Ego dilecto meo, et dilectus meus mihi, qui pascitur inter lilia. (Canticum Canticorum 6, 3)
Ego dilecto meo, et ad me appetitus eius. (Canticum Canticorum 7, 11)
Ego murus, et ubera mea sicut turris; ex quo facta sum coram eo quasi pacem reperiens. (Canticum Canticorum 8, 10)
Sum quidem et ego mortalis homo similis omnibus et ex genere terreni illius, qui prior factus est, et in ventre matris figuratus sum caro; (Liber Sapientiae 7, 1)
Et ego natus traxi communem aerem et decidi in terram, quae omnia similiter patitur, prima voce simili omnibus pariter plorans. (Liber Sapientiae 7, 3)
quoniam servus tuus sum ego et filius ancillae tuae, homo infirmus et exigui temporis et minor ad intellectum iudicii et legum. (Liber Sapientiae 9, 5)
“Ego ex ore Altissimi prodivi, primogenita ante omnem creaturam. (Liber Ecclesiasticus 24, 5)
Ego feci in caelis, ut oriretur lumen indeficiens, et sicut nebula texi omnem terram. (Liber Ecclesiasticus 24, 6)
Ego in altissimis habitavi, et thronus meus in columna nubis. (Liber Ecclesiasticus 24, 7)