Löydetty 1722 Tulokset: Ego
si quid petieritis me in nomine meo, ego faciam. (Evangelium secundum Ioannem 14, 14)
et ego rogabo Patrem, et alium Paraclitum dabit vobis, ut maneat vobiscum in aeternum, (Evangelium secundum Ioannem 14, 16)
Adhuc modicum, et mundus me iam non videt; vos autem videtis me, quia ego vivo et vos vivetis. (Evangelium secundum Ioannem 14, 19)
In illo die vos cognoscetis quia ego sum in Patre meo, et vos in me, et ego in vobis. (Evangelium secundum Ioannem 14, 20)
Qui habet mandata mea et servat ea, ille est, qui diligit me; qui autem diligit me, diligetur a Patre meo, et ego diligam eum et manifestabo ei meipsum”. (Evangelium secundum Ioannem 14, 21)
Pacem relinquo vobis, pacem meam do vobis; non quomodo mundus dat, ego do vobis. Non turbetur cor vestrum neque formidet. (Evangelium secundum Ioannem 14, 27)
Audistis quia ego dixi vobis: Vado et venio ad vos. Si diligeretis me, gauderetis quia vado ad Patrem, quia Pater maior me est. (Evangelium secundum Ioannem 14, 28)
Ego sum vitis vera, et Pater meus agricola est. (Evangelium secundum Ioannem 15, 1)
Manete in me, et ego in vobis. Sicut palmes non potest ferre fructum a semetipso, nisi manserit in vite, sic nec vos, nisi in me manseritis. (Evangelium secundum Ioannem 15, 4)
Ego sum vitis, vos palmites. Qui manet in me, et ego in eo, hic fert fructum multum, quia sine me nihil potestis facere. (Evangelium secundum Ioannem 15, 5)
Sicut dilexit me Pater, et ego dilexi vos; manete in dilectione mea. (Evangelium secundum Ioannem 15, 9)
Si praecepta mea servaveritis, manebitis in dilectione mea, sicut ego Patris mei praecepta servavi et maneo in eius dilectione. (Evangelium secundum Ioannem 15, 10)