Löydetty 113 Tulokset: Egestas in Aegyptum

  • Substantia divitis urbs fortitudinis eius, ruina pauperum egestas eorum. (Liber Proverbiorum 10, 15)

  • Egestas et ignominia ei, qui deserit disciplinam; qui autem acquiescit arguenti, glorificabitur. (Liber Proverbiorum 13, 18)

  • Noli diligere somnum, ne te egestas opprimat; aperi oculos tuos et saturare panibus. (Liber Proverbiorum 20, 13)

  • et veniet tibi quasi cursor egestas, et mendicitas quasi vir armatus”. (Liber Proverbiorum 24, 34)

  • Festinat ditari vir invidus, ignorat quod egestas superveniet ei. (Liber Proverbiorum 28, 22)

  • Oraculum Aegypti. Ecce Dominus vehitur super nubem levem et ingreditur Aegyptum; et commovebuntur simulacra Aegypti a facie eius, et cor Aegypti tabescet in medio eius. (Liber Isaiae 19, 1)

  • Ubi nunc sunt sapientes tui? Annuntient tibi et indicent quid cogitaverit Dominus exercituum super Aegyptum. (Liber Isaiae 19, 12)

  • Stulti facti sunt principes Taneos, decepti sunt principes Mempheos, deceperunt Aegyptum anguli tribuum eius. (Liber Isaiae 19, 13)

  • Dominus miscuit in medio eius spiritum vertiginis, et errare fecerunt Aegyptum in omni opere suo, sicut errat ebrius in vomitu suo; (Liber Isaiae 19, 14)

  • Et percutiet Dominus Aegyptum plaga et sanabit; et revertentur ad Dominum, et placabitur eis et sanabit eos. (Liber Isaiae 19, 22)

  • In die illa erit via de Aegypto in Assyriam; et intrabit Assyrius Aegyptum, et Aegyptius in Assyriam, et servient Aegyptii cum Assyriis. (Liber Isaiae 19, 23)

  • Et dixit Dominus: “Sicut ambulavit servus meus Isaias nudus et discalceatus tribus annis signum et portentum super Aegyptum et super Aethiopiam, (Liber Isaiae 20, 3)


“Se precisamos ter paciência para suportar os defeitos dos outros, quanto mais ainda precisamos para tolerar nossos próprios defeitos!” São Padre Pio de Pietrelcina