Löydetty 83 Tulokset: Efrom agro
Aliam parabolam proposuit illis dicens: “Simile factum est regnum caelorum homini, qui seminavit bonum semen in agro suo. (Evangelium secundum Matthaeum 13, 24)
Accedentes autem servi patris familias dixerunt ei: “Domine, nonne bonum semen seminasti in agro tuo? Unde ergo habet zizania?”. (Evangelium secundum Matthaeum 13, 27)
Aliam parabolam proposuit eis dicens: “Simile est regnum caelorum grano sinapis, quod accipiens homo seminavit in agro suo. (Evangelium secundum Matthaeum 13, 31)
Simile est regnum caelorum thesauro abscondito in agro; quem qui invenit homo abscondit et prae gaudio illius vadit et vendit universa, quae habet, et emit agrum illum. (Evangelium secundum Matthaeum 13, 44)
et, qui in agro, non revertatur tollere pallium suum. (Evangelium secundum Matthaeum 24, 18)
Tunc duo erunt in agro: unus assumitur, et unus relinquitur; (Evangelium secundum Matthaeum 24, 40)
et, qui in agro erit, non revertatur retro tollere vestimentum suum. (Evangelium secundum Marcum 13, 16)
Si autem fenum, quod hodie in agro est et cras in clibanum mittitur, Deus sic vestit, quanto magis vos, pusillae fidei. (Evangelium secundum Lucam 12, 28)
Erat autem filius eius senior in agro et, cum veniret et appropinquaret domui, audivit symphoniam et choros (Evangelium secundum Lucam 15, 25)
Quis autem vestrum habens servum arantem aut pascentem, qui regresso de agro dicet illi: “Statim transi, recumbe”, (Evangelium secundum Lucam 17, 7)
In illa die, qui fuerit in tecto, et vasa eius in domo, ne descendat tollere illa; et, qui in agro, similiter non redeat retro. (Evangelium secundum Lucam 17, 31)