Löydetty 688 Tulokset: Eat
Vir sapiens implebitur benedictionibus, et omnes videntes illum beatum dicent. (Liber Ecclesiasticus 37, 27)
sed creaturam laboris confirmabunt, et sollicitudo illorum in operatione artis. (Liber Ecclesiasticus 38, 39)
Non est dicere: “Quid est hoc!” aut “Ad quid istud?”; omnia enim in usum suum creata sunt. (Liber Ecclesiasticus 39, 26)
Bona bonis creata sunt ab initio, sic peccatoribus bona et mala. (Liber Ecclesiasticus 39, 30)
Sunt spiritus, qui ad vindictam creati sunt et in furore suo confirmaverunt tormenta sua; (Liber Ecclesiasticus 39, 33)
ignis, grando, fames et mors, omnia haec ad vindictam creata sunt; (Liber Ecclesiasticus 39, 35)
Occupatio magna creata est omnibus hominibus, et iugum grave super filios Adam a die exitus de ventre matris eorum usque in diem reditus in matrem omnium: (Liber Ecclesiasticus 40, 1)
Super iniquos creata sunt haec omnia, et propter illos factus est cataclysmus. (Liber Ecclesiasticus 40, 10)
Illic praeclara opera et mirabilia, varia bestiarum genera et omnium pecorum et creatura belluarum. (Liber Ecclesiasticus 43, 27)
Statuit illum in testamentum aeternum et dedit illi sacerdotium gentis, et beatificavit illum in gloria (Liber Ecclesiasticus 45, 8)
Beati sunt, qui te viderunt et in amicitia tua dormierunt! (Liber Ecclesiasticus 48, 11)
Nemo creatus est in terra qualis Henoch; nam et ipse assumptus est a terra. (Liber Ecclesiasticus 49, 16)