Löydetty 1917 Tulokset: Eam
“Sanctificate super eam bellum, consurgite, et ascendamus in meridie; vae nobis, quia declinavit dies, quia longiores factae sunt umbrae vesperi! (Liber Ieremiae 6, 4)
Et transibunt domus eorum ad alteros, agri et uxores pariter, quia extendam manum meam super habitantes terram”, dicit Dominus. (Liber Ieremiae 6, 12)
Audi terra: “Ecce ego adducam mala super populum istum, fructum cogitationum eorum, quia verba mea non audierunt et legem meam proiecerunt. (Liber Ieremiae 6, 19)
Sed hoc verbum praecepi eis dicens: Audite vocem meam, et ero vobis Deus, et vos eritis mihi populus; et ambulate in omni via, quam mandaverim vobis, ut bene sit vobis. (Liber Ieremiae 7, 23)
Quia fecerunt filii Iudae malum in oculis meis, dicit Dominus; posuerunt abominationes suas in domo, super quam invocatum est nomen meum, ut polluerent eam; (Liber Ieremiae 7, 30)
“Quare sedemus? Convenite, et ingrediamur civitates munitas et pereamus ibi, quia Dominus Deus noster tradidit nos in interitum et potum dedit nobis aquam fellis; peccavimus enim Domino. (Liber Ieremiae 8, 14)
Et dixit Dominus: “Quia dereliquerunt legem meam, quam dedi eis, et non audierunt vocem meam et non ambulaverunt in ea; (Liber Ieremiae 9, 12)
quod praecepi patribus vestris in die, qua eduxi eos de terra Aegypti, de fornace ferrea, dicens: Audite vocem meam et facite omnia, quae praecipio vobis, et eritis mihi in populum, et ego ero vobis in Deum; (Liber Ieremiae 11, 4)
Quia contestans contestatus sum patres vestros in die, qua eduxi eos de terra Aegypti, usque ad diem hanc; mane consurgens contestatus sum et dixi: Audite vocem meam. (Liber Ieremiae 11, 7)
Tu autem, Domine exercituum, qui iudicas iuste et probas renes et corda: videam ultionem tuam ex eis; tibi enim revelavi causam meam. (Liber Ieremiae 11, 20)
“Reliqui domum meam, dimisi hereditatem meam; dedi dilectam animae meae in manu inimicorum eius. (Liber Ieremiae 12, 7)
Facta est mihi hereditas mea quasi leo in silva; dedit contra me vocem, ideo odivi eam. (Liber Ieremiae 12, 8)