Löydetty 1917 Tulokset: Eam
Ego Dominus, qui servo eam; per singula momenta irrigabo eam. Ne forte visitetur contra eam, nocte et die servo eam. (Liber Isaiae 27, 3)
Indignatio non est mihi. Quis dabit mihi spinam et veprem? In proelio gradiar super eam, succendam eam pariter, (Liber Isaiae 27, 4)
nisi forte protectionem meam apprehendat, faciat pacem mecum, pacem faciat mecum. (Liber Isaiae 27, 5)
Auribus percipite et audite vocem meam, attendite et audite eloquium meum. (Liber Isaiae 28, 23)
Et erit sicut somnium visionis nocturnae multitudo omnium gentium, quae dimicant contra Ariel, et omnes, qui pugnant contra eam et contra munimenta eius et oppressores eius; (Liber Isaiae 29, 7)
Praeparata est enim ab heri Topheth, praeparata, profunda et dilatata, in pyra eius ignis et ligna multa; flatus Domini sicut torrens sulphuris succendit eam. (Liber Isaiae 30, 33)
Mulieres vanae, surgite, audite vocem meam; filiae confidentes, percipite auribus eloquium meum. (Liber Isaiae 32, 9)
Audite, qui longe estis, quae fecerim, et cognoscite, vicini, fortitudinem meam”. (Liber Isaiae 33, 13)
Nocte et die non exstinguetur, in sempiternum ascendet fumus eius, a generatione in generationem desolabitur, in saecula saeculorum non erit transiens per eam. (Liber Isaiae 34, 10)
Et possidebunt illam onocrotalus et ericius, noctua et corvus habitabunt in ea; et extendet super eam mensuram solitudinis et perpendiculum desolationis. (Liber Isaiae 34, 11)
Et ipse misit eis sortem, et manus eius divisit terram illis in mensura; usque in aeternum possidebunt eam, in generatione et generatione habitabunt in ea. (Liber Isaiae 34, 17)
Et erit ibi semita et via; et via sancta vocabitur: non transibit per eam pollutus; et erit eis directa via, ita ut stulti non errent per eam. (Liber Isaiae 35, 8)