Löydetty 671 Tulokset: Dux
Et eduxit populum suum in exsultatione, electos suos in laetitia. (Liber Psalmorum 105, 43)
Et increpuit mare Rubrum, et exsiccatum est, et deduxit eos in abyssis sicut in deserto. (Liber Psalmorum 106, 9)
Et dedit eos in miserationes in conspectu omnium, qui captivos duxerant eos. (Liber Psalmorum 106, 46)
Et deduxit eos in viam rectam, ut irent in civitatem habitationis. (Liber Psalmorum 107, 7)
Et eduxit eos de tenebris et umbra mortis et vincula eorum dirupit. (Liber Psalmorum 107, 14)
Et clamaverunt ad Dominum, cum tribularentur, et de necessitatibus eorum eduxit eos. (Liber Psalmorum 107, 28)
Et laetati sunt, quia siluerunt, et deduxit eos in portum voluntatis eorum. (Liber Psalmorum 107, 30)
Rivulos aquarum deduxerunt oculi mei, quia non custodierunt legem tuam. (Liber Psalmorum 119, 136)
Qui eduxit Israel de medio eorum, quoniam in aeternum misericordia eius, (Liber Psalmorum 136, 11)
Et traduxit Israel per medium eius, quoniam in aeternum misericordia eius. (Liber Psalmorum 136, 14)
Qui traduxit populum suum per desertum, quoniam in aeternum misericordia eius. (Liber Psalmorum 136, 16)
Quia illic rogaverunt nos, qui captivos duxerunt nos, verba cantionum, et, qui affligebant nos, laetitiam: “Cantate nobis de canticis Sion”. (Liber Psalmorum 137, 3)