Löydetty 671 Tulokset: Dux
Quaesierunt igitur adulescentulam speciosam in omnibus finibus Israel et invenerunt Abisag Sunamitin et adduxerunt eam ad regem. (Liber I Regum 1, 3)
Et ascendetis post eum, et veniet et sedebit super solium meum, et ipse regnabit pro me; illique praecipiam, ut sit dux super Israel et super Iudam”. (Liber I Regum 1, 35)
Descendit ergo Sadoc sacerdos et Nathan propheta et Banaias filius Ioiadae et Cherethi et Phelethi, et imposuerunt Salomonem super mulam regis David et adduxerunt eum in Gihon. (Liber I Regum 1, 38)
Misit ergo rex Salomon et eduxit eum ab altari, et ingressus adoravit regem Salomonem; dixitque ei Salomon: “Vade in domum tuam”. (Liber I Regum 1, 53)
Et surrexit Semei et stravit asinum suum ivitque in Geth ad Achis ad requirendos servos suos et adduxit eos de Geth. (Liber I Regum 2, 40)
Et affinitate coniunctus est pharaoni regi Aegypti. Accepit namque filiam eius et adduxit in civitatem David, donec compleret aedificans domum suam et domum Domini et murum Ierusalem per circuitum. (Liber I Regum 3, 1)
Domum autem suam aedificavit Salomon tredecim annis et ad perfectum usque perduxit. (Liber I Regum 7, 1)
Et domus, in qua habitabat, erat in altero atrio intro a porticu et simili opere. Domum quoque fecit filiae pharaonis, quam uxorem duxerat Salomon, tali opere quali et hanc porticum. (Liber I Regum 7, 8)
“A die qua eduxi populum meum Israel de Aegypto, non elegi civitatem de universis tribubus Israel, ut aedificaretur domus, et esset nomen meum ibi; sed elegi David, ut esset super populum meum Israel”. (Liber I Regum 8, 16)
Et constitui ibi locum arcae, in qua foedus est Domini, quod percussit cum patribus nostris, quando eduxit eos de terra Aegypti”. (Liber I Regum 8, 21)
— populus enim tuus est et hereditas tua, quos eduxisti de terra Aegypti de medio fornacis ferreae — (Liber I Regum 8, 51)
Tu enim separasti eos tibi in hereditatem de universis populis terrae, sicut locutus es per Moysen servum tuum, quando eduxisti patres nostros de Aegypto, Domine Deus”. (Liber I Regum 8, 53)