Mosaico decorativo

Löydetty 671 Tulokset: Dux

  • Et ait Saul ad Samuelem: “Immo audivi vocem Domini et ambulavi in via, per quam misit me Dominus; et adduxi Agag regem Amalec et Amalec interfeci. (Liber I Samuelis 15, 20)

  • Et vocavit Isai Abinadab et adduxit eum coram Samuele, qui dixit: “Nec hunc elegit Dominus”. (Liber I Samuelis 16, 8)

  • Adduxit autem Isai Samma, de quo ait: “Etiam hunc non elegit Dominus”. (Liber I Samuelis 16, 9)

  • Adduxit itaque Isai septem filios suos coram Samuele, et ait Samuel ad Isai: “Non elegit Dominus ex istis”. (Liber I Samuelis 16, 10)

  • Misit ergo et adduxit eum; erat autem rufus et pulcher aspectu decoraque facie. Et ait Dominus: “Surge, unge eum; ipse est enim”. (Liber I Samuelis 16, 12)

  • cucurrit et stetit super Philisthaeum; et tulit gladium eius et eduxit eum de vagina sua et interfecit eum praeciditque caput eius. Videntes autem Philisthim quod mortuus esset fortissimus eorum fugerunt. (Liber I Samuelis 17, 51)

  • Cumque regressus esset David, percusso Philisthaeo, tulit eum Abner et introduxit coram Saul caput Philisthaei habentem in manu. (Liber I Samuelis 17, 57)

  • Vocavit itaque Ionathan David et indicavit ei omnia verba haec; et introduxit lonathan David ad Saul, et fuit ante eum, sicut fuerat heri et nudiustertius. (Liber I Samuelis 19, 7)

  • Et ait Achis ad servos suos: “Vidistis hominem insanum. Quare adduxistis eum ad me? (Liber I Samuelis 21, 15)

  • An desunt nobis furiosi, quod introduxistis istum, ut fureret, me praesente? Hicine ingredietur domum meam?”. (Liber I Samuelis 21, 16)

  • Respondensque Achimelech regi ait: “Et quis in omnibus servis tuis sicut David fidelis et gener regis et dux satellitum tuorum et gloriosus in domo tua? (Liber I Samuelis 22, 14)

  • et captivas duxerant mulieres et omnes in ea a minimo usque ad magnum et non interfecerant quemquam, sed secum duxerant et pergebant in itinere suo. (Liber I Samuelis 30, 2)


"Como Jesus, preparemo-nos a duas ascensões: uma ao Calvário e outra ao Céu." São Padre Pio de Pietrelcina