Löydetty 655 Tulokset: Domum
Tulitque rex anulum suum, quem ab Aman recipi iusserat, et tradidit Mardochaeo; Esther autem constituit Mardochaeum super domum Aman. (Liber Esther 8, 2)
Responditque rex Asuerus Esther reginae et Mardochaeo Iudaeo: “Domum Aman concessi Esther et ipsum iussi appendi in patibulo, quia ausus est manum in Iudaeos mittere. (Liber Esther 8, 7)
Nonne tu vallasti eum ac domum eius universamque substantiam per circuitum, operibus manuum eius benedixisti, et possessio eius crevit in terra? (Liber Iob 1, 10)
nec revertetur ultra in domum suam, neque cognoscet eum amplius locus eius. (Liber Iob 7, 10)
Innitetur super domum suam et non stabit; fulciet eam et non consurget. (Liber Iob 8, 15)
Quoniam confringens deseruit pauperes, domum rapuit et non aedificavit eam. (Liber Iob 20, 19)
Aedificavit sicut aranea domum suam, et sicut custos fecit umbraculum. (Liber Iob 27, 18)
Cui dedi in solitudine domum et tabernacula eius in terra salsuginis. (Liber Iob 39, 6)
Ego autem in multitudine misericordiae tuae introibo in domum tuam; adorabo ad templum sanctum tuum in timore tuo. (Liber Psalmorum 5, 8)
Inclina ad me aurem tuam, accelera, ut eruas me. Esto mihi in rupem praesidii et in domum munitam, ut salvum me facias. (Liber Psalmorum 31, 3)
Haec recordatus sum et effudi in me animam meam; quoniam transibam in locum tabernaculi admirabilis usque ad domum Dei in voce exsultationis et confessionis multitudinis festa celebrantis. (Liber Psalmorum 42, 5)
Audi, filia, et vide et inclina aurem tuam et obliviscere populum tuum et domum patris tui; (Liber Psalmorum 45, 11)