Löydetty 436 Tulokset: Domo
Praecepit igitur Ezechias, ut praepararent cellas in domo Domini. Quod cum fecissent, (Liber II Paralipomenon 31, 11)
Aedificavit quoque altaria in domo Domini, de qua dixerat Dominus: “In Ierusalem erit nomen meum in aeternum”. (Liber II Paralipomenon 33, 4)
Posuit quoque sculptile, idolum, quod fecerat, in domo Dei, de qua locutus est Deus ad David et ad Salomonem filium eius dicens: “In domo hac et in Ierusalem, quam elegi de cunctis tribubus Israel, ponam nomen meum in sempiternum. (Liber II Paralipomenon 33, 7)
Et abstulit deos alienos et idolum de domo Domini, aras quoque, quas fecerat in monte domus Domini et in Ierusalem, et proiecit omnia extra urbem. (Liber II Paralipomenon 33, 15)
Dormivit ergo Manasses cum patribus suis, et sepelierunt eum in domo sua. Regnavitque pro eo filius eius Amon. (Liber II Paralipomenon 33, 20)
Cumque coniurassent adversus eum servi sui, interfecerunt eum in domo sua. (Liber II Paralipomenon 33, 24)
tradiderunt in manibus opificum, qui praeerant in domo Domini, et illi dederunt eam operariis, qui operabantur in domo Domini, ut instaurarent templum et infirma quaeque sarcirent; (Liber II Paralipomenon 34, 10)
et ait ad Saphan scribam: “Librum legis inveni in domo Domini”. Et tradidit ei. (Liber II Paralipomenon 34, 15)
Argentum, quod repertum est in domo Domini, effuderunt, datum que est praefectis et operariis”. (Liber II Paralipomenon 34, 17)
ascendit domum Domini, unaque omnes viri Iudae et habitatores Ierusalem, sacerdotes et Levitae et cunctus populus a minimo usque ad maximum. Quibus audientibus, in domo Domini legit rex omnia verba voluminis foederis inventi in domo Domini. (Liber II Paralipomenon 34, 30)
Et constituit sacerdotes in officiis suis confortavitque eos, ut ministrarent in domo Domini. (Liber II Paralipomenon 35, 2)
Adduxit enim super eos regem Chaldaeorum et interfecit iuvenes eorum gladio in domo sanctuarii sui; non est misertus adulescentis et virginis et senis nec decrepiti quidem, sed omnes tradidit in manibus eius. (Liber II Paralipomenon 36, 17)