Löydetty 3318 Tulokset: Dominus
Nolite multiplicare loqui sublimia gloriantes. Recedant superba de ore vestro, quia Deus scientiarum Dominus est, et ab eo ponderantur actiones. (Liber I Samuelis 2, 3)
Dominus mortificat et vivificat, deducit ad infernum et reducit. (Liber I Samuelis 2, 6)
Dominus pauperem facit et ditat, humiliat et sublevat; (Liber I Samuelis 2, 7)
Dominus conteret adversarios suos; super ipsos in caelis tonabit. Dominus iudicabit fines terrae et dabit imperium regi suo et sublimabit cornu christi sui”. (Liber I Samuelis 2, 10)
Et benedicebat Heli Elcanae et uxori eius dicebatque: “Reddat tibi Dominus semen de muliere hac pro petitione, quae postulata est pro Domino”. Et abierunt in locum suum. (Liber I Samuelis 2, 20)
Visitavit ergo Dominus Annam, et concepit et peperit tres filios et duas filias. Et crevit puer Samuel apud Dominum. (Liber I Samuelis 2, 21)
Si peccaverit vir in virum, arbiter ei potest esse Deus; si autem in Dominum peccaverit vir, quis intercedet pro eo?”. Et non audierunt vocem patris sui, quia voluit Dominus occidere eos. (Liber I Samuelis 2, 25)
Venit autem vir Dei ad Heli et ait ad eum: “Haec dicit Dominus: Numquid non aperte revelatus sum domui patris tui, cum esset in Aegypto in domo pharaonis? (Liber I Samuelis 2, 27)
Propterea ait Dominus, Deus Israel: Loquens locutus sum, ut domus tua et domus patris tui ministraret in conspectu meo usque in sempiternum. Nunc autem, dicit Dominus, absit hoc a me. Sed quicumque glorificaverit me, glorificabo eum; qui autem contemnunt me, erunt ignobiles. (Liber I Samuelis 2, 30)
Et vocavit Dominus Samuel, qui respondens ait: “Ecce ego”. (Liber I Samuelis 3, 4)
Et Dominus rursum vocavit Samuel. Consurgensque Samuel abiit ad Heli et dixit: “Ecce ego, quia vocasti me”. Qui respondit: “Non vocavi te, fili mi. Revertere et dormi!”. (Liber I Samuelis 3, 6)
Et Dominus rursum vocavit Samuel tertio, qui consurgens abiit ad Heli (Liber I Samuelis 3, 8)