Löydetty 3318 Tulokset: Dominus
Praecepitque Dominus Iosue filio Nun et ait: “Confortare et esto robustus; tu enim introduces filios Israel in terram, quam eis pollicitus sum, et ego ero tecum”. (Liber Deuteronomii 31, 23)
Dominus solus dux eius fuit, et non erat cum eo deus alienus. (Liber Deuteronomii 32, 12)
Vidit Dominus et sprevit, quia provocaverunt eum filii sui et filiae. (Liber Deuteronomii 32, 19)
sed arrogantiam inimicorum timui, ne superbirent hostes eorum et dicerent: Manus nostra excelsa, et non Dominus fecit haec omnia!'. (Liber Deuteronomii 32, 27)
Quomodo persequatur unus mille, et duo fugent decem milia? Nonne ideo, quia Petra eorum vendidit eos, et Dominus tradidit illos?”. (Liber Deuteronomii 32, 30)
Iudicabit Dominus populum suum et in servis suis miserebitur; videbit quod infirmata sit manus, et defecerint clausi ac liberati. (Liber Deuteronomii 32, 36)
Locutusque est Dominus ad Moysen in eadem die dicens: (Liber Deuteronomii 32, 48)
Et ait: “Dominus de Sinai venit et de Seir ortus est eis; apparuit de monte Pharan et venit in Meribathcades de meridie eius in Asedoth. (Liber Deuteronomii 33, 2)
Ascendit ergo Moyses de campestribus Moab super montem Nabo in verticem Phasga contra Iericho; ostenditque ei Dominus omnem terram Galaad usque Dan (Liber Deuteronomii 34, 1)
Dixitque Dominus ad eum: “Haec est terra, pro qua iuravi Abraham, Isaac et Iacob, dicens: Semini tuo dabo eam. Vidisti eam oculis tuis et non transibis ad illam”. (Liber Deuteronomii 34, 4)
Iosue vero filius Nun repletus est spiritu sapientiae, quia Moyses posuit super eum manus suas; et oboedierunt ei filii Israel feceruntque, sicut praecepit Dominus Moysi. (Liber Deuteronomii 34, 9)
Et non surrexit ultra propheta in Israel sicut Moyses, quem nosset Dominus facie ad faciem, (Liber Deuteronomii 34, 10)