Löydetty 3318 Tulokset: Dominus
Cum ingressus fueris terram, quam Dominus Deus tuus dabit tibi, et possederis eam habitaverisque in illa et dixeris: “Constituam super me regem, sicut habent omnes per circuitum nationes”, (Liber Deuteronomii 17, 14)
eum constitues super te regem, quem Dominus Deus tuus elegerit de numero fratrum tuorum. Non poteris alterius gentis hominem regem facere, qui non sit frater tuus. (Liber Deuteronomii 17, 15)
Tantummodo non multiplicabit sibi equos nec reducet populum in Aegyptum, ut equitatus numerum augeat, praesertim cum Dominus praeceperit vobis, ut nequaquam amplius per hanc viam revertamini. (Liber Deuteronomii 17, 16)
et nihil accipient de possessione fratrum suorum: Dominus enim ipse est hereditas eorum, sicut locutus est illis. (Liber Deuteronomii 18, 2)
Ipsum enim elegit Dominus Deus tuus de cunctis tribubus tuis, ut stet et ministret in nomine Domini ipse et filii eius in sempiternum. (Liber Deuteronomii 18, 5)
Si exierit Levites de una urbium tuarum ex omni Israel, in qua ut advena habitat, et voluerit venire desiderans locum, quem elegerit Dominus, (Liber Deuteronomii 18, 6)
Quando ingressus fueris terram, quam Dominus Deus tuus dabit tibi, cave, ne imitari velis abominationes illarum gentium. (Liber Deuteronomii 18, 9)
omnia enim haec abominatur Dominus et propter istiusmodi scelera expellet eos in introitu tuo. (Liber Deuteronomii 18, 12)
Prophetam de gente tua et de fratribus tuis sicut me suscitabit tibi Dominus Deus tuus; ipsum audietis, (Liber Deuteronomii 18, 15)
Et ait Dominus mihi: “Bene omnia sunt locuti; (Liber Deuteronomii 18, 17)
Quod si tacita cogitatione responderis: “Quomodo possum intellegere verbum, quod Dominus non est locutus?”, (Liber Deuteronomii 18, 21)
hoc habebis signum: quod in nomine Domini propheta ille praedixerit, et non evenerit, hoc Dominus non est locutus, sed per tumorem animi sui propheta confinxit; et idcirco non timebis eum. (Liber Deuteronomii 18, 22)