Mosaico decorativo

Löydetty 3318 Tulokset: Dominus

  • “Dominus Deus noster locutus est ad nos in Horeb dicens: “Sufficit vobis quod in hoc monte mansistis; (Liber Deuteronomii 1, 6)

  • En, inquit, tradidi vobis terram: ingredimini et possidete eam, super qua iuravit Dominus patribus vestris, Abraham, Isaac et Iacob, ut daret illam eis et semini eorum post eos”. (Liber Deuteronomii 1, 8)

  • Dominus Deus vester multiplicavit vos, et estis hodie sicut stellae caeli plurimi. (Liber Deuteronomii 1, 10)

  • Dominus, Deus patrum vestrorum, addat ad hunc numerum multa milia et benedicat vobis, sicut locutus est vobis. (Liber Deuteronomii 1, 11)

  • Profecti autem de Horeb transivimus per totam illam eremum maximam et terribilem, quam vidistis, per viam montis Amorraei, sicut praeceperat Dominus Deus noster nobis. Cumque venissemus in Cadesbarne, (Liber Deuteronomii 1, 19)

  • dixi vobis: Venistis ad montem Amorraei, quem Dominus Deus noster daturus est nobis. (Liber Deuteronomii 1, 20)

  • Vide terram, quam Dominus Deus tuus dat tibi: ascende et posside eam, sicut locutus est tibi Dominus, Deus patrum tuorum; noli metuere nec quidquam paveas. (Liber Deuteronomii 1, 21)

  • sumentes de fructibus eius attulerunt ad nos atque dixerunt: “Bona est terra, quam Dominus Deus noster daturus est nobis”. (Liber Deuteronomii 1, 25)

  • murmurastis in tabernaculis vestris atque dixistis: “Odit nos Dominus et idcirco eduxit nos de terra Aegypti, ut traderet nos in manu Amorraei atque deleret. (Liber Deuteronomii 1, 27)

  • Dominus Deus, qui ductor est vester, ipse pro vobis pugnabit, sicut fecit in Aegypto, vobis videntibus. (Liber Deuteronomii 1, 30)

  • Et in solitudine — ipse vidisti — portavit te Dominus Deus tuus, ut solet homo gestare parvulum filium suum, in omni via, per quam ambulastis, donec veniretis ad locum istum. (Liber Deuteronomii 1, 31)

  • Cumque audisset Dominus vocem sermonum vestrorum, iratus iuravit et ait: (Liber Deuteronomii 1, 34)


"Lembre-se de que você tem no Céu não somente um pai, mas também uma Mãe". São Padre Pio de Pietrelcina