Löydetty 3318 Tulokset: Dominus
Haec dicit Dominus exercituum: Adhuc sedebunt senes et anus in plateis Ierusalem et unusquisque cum baculo suo in manu sua prae multitudine dierum; (Prophetia Zachariae 8, 4)
Haec dicit Dominus exercituum: Si videbitur difficile in oculis reliquiarum populi huius in diebus illis, numquid etiam in oculis meis difficile erit?, dicit Dominus exercituum. (Prophetia Zachariae 8, 6)
Haec dicit Dominus exercituum: Ecce ego salvabo populum meum de terra orientis et de terra occasus solis: (Prophetia Zachariae 8, 7)
Haec dicit Dominus exercituum: Confortentur manus vestrae, qui auditis in his diebus sermones istos per os prophetarum in die, qua fundata est domus Domini exercituum, ut templum aedificaretur. (Prophetia Zachariae 8, 9)
Nunc autem non iuxta dies priores ego sum reliquiis populi huius, dicit Dominus exercituum; (Prophetia Zachariae 8, 11)
Quia haec dicit Dominus exercituum: Sicut cogitavi, ut affligerem vos, cum ad iracundiam provocassent patres vestri me, dicit Dominus exercituum, (Prophetia Zachariae 8, 14)
et unusquisque malum contra amicum suum ne cogitetis in cordibus vestris et iuramentum mendax ne diligatis: omnia enim haec sunt quae odi”, dicit Dominus. (Prophetia Zachariae 8, 17)
“Haec dicit Dominus exercituum: Ieiunium quarti et ieiunium quinti et ieiunium septimi et ieiunium decimi erit domui Iudae in gaudium et laetitiam et in sollemnitates praeclaras; veritatem tantum et pacem diligite. (Prophetia Zachariae 8, 19)
Haec dicit Dominus exercituum: Adhuc venient populi et habitatores civitatum magnarum, (Prophetia Zachariae 8, 20)
Haec dicit Dominus exercituum: In diebus illis apprehendent decem homines ex omnibus linguis gentium, apprehendent fimbriam viri Iudaei dicentes: “Ibimus vobiscum; audivimus enim quoniam Deus vobiscum est””. (Prophetia Zachariae 8, 23)
Ecce Dominus possidebit eam et percutiet in mari fortitudinem eius; et haec igni devorabitur. (Prophetia Zachariae 9, 4)
Et Dominus super eos videbitur, et exibit ut fulgur iaculum eius; et Dominus Deus in tuba canet et vadet in procellis austri. (Prophetia Zachariae 9, 14)