Löydetty 3318 Tulokset: Dominus
Maior erit gloria domus istius novissima plus quam prima, dicit Dominus exercituum; et in loco isto dabo pacem, dicit Dominus exercituum”. (Prophetia Aggaei 2, 9)
“Haec dicit Dominus exercituum: Interroga sacerdotes legem dicens: (Prophetia Aggaei 2, 11)
Et respondit Aggaeus et dixit: “Sic populus iste et sic gens ista ante faciem meam, dicit Dominus, et sic omne opus manuum eorum et omnia, quae offerunt ibi, contaminata sunt. (Prophetia Aggaei 2, 14)
Percussi vos ariditate et rubigine et grandine omnia opera manuum vestrarum, et non fuit in vobis qui reverteretur ad me, dicit Dominus. (Prophetia Aggaei 2, 17)
In die illo, dicit Dominus exercituum, assumam te, Zorobabel fili Salathiel, serve meus, dicit Dominus, et ponam te quasi signaculum, quia te elegi”, dicit Dominus exercituum. (Prophetia Aggaei 2, 23)
“Iratus est Dominus super patres vestros iracundia. (Prophetia Zachariae 1, 2)
Et dices ad eos: Haec dicit Dominus exercituum: Convertimini ad me, ait Dominus exercituum; et convertar ad vos, dicit Dominus exercituum. (Prophetia Zachariae 1, 3)
Ne sitis sicut patres vestri, ad quos clamabant prophetae priores dicentes: Haec dicit Dominus exercituum: Convertimini de viis vestris malis et de cogitationibus vestris malis; et non audierunt neque attenderunt ad me, dicit Dominus. (Prophetia Zachariae 1, 4)
Verumtamen verba mea et praecepta mea, quae mandavi servis meis prophetis, numquid non attigerunt patres vestros? Et conversi sunt et dixerunt: “Sicut cogitavit Dominus exercituum facere nobis, secundum vias nostras et secundum adinventiones nostras fecit nobis””. (Prophetia Zachariae 1, 6)
Et respondit vir, qui stabat inter myrteta, et dixit: “Isti sunt quos misit Dominus, ut perambularent terram”. (Prophetia Zachariae 1, 10)
Et respondit Dominus angelo, qui loquebatur in me verba bona, verba consolatoria. (Prophetia Zachariae 1, 13)
Et dixit ad me angelus, qui loquebatur in me: “Clama dicens: Haec dixit Dominus exercituum: Zelatus sum Ierusalem et Sion zelo magno, (Prophetia Zachariae 1, 14)