Löydetty 3318 Tulokset: Dominus
Dixitque Dominus ad Moysen: “Sume tibi aromata, stacten et onycha, galbanum boni odoris et tus lucidissimum; aequalis ponderis erunt omnia. (Liber Exodus 30, 34)
Locutusque est Dominus ad Moysen dicens: (Liber Exodus 31, 1)
Et locutus est Dominus ad Moysen dicens: (Liber Exodus 31, 12)
“Loquere filiis Israel et dices ad eos: Videte ut sabbatum meum custodiatis, quia signum est inter me et vos in generationibus vestris, ut sciatis quia ego Dominus, qui sanctifico vos. (Liber Exodus 31, 13)
inter me et filios Israel signumque perpetuum; sex enim diebus fecit Dominus caelum et terram et in septimo ab opere cessavit et respiravit”. (Liber Exodus 31, 17)
Deditque Dominus Moysi, completis huiuscemodi sermonibus in monte Sinai, duas tabulas testimonii lapideas scriptas digito Dei. (Liber Exodus 31, 18)
Locutus est autem Dominus ad Moysen: “Vade, descende; peccavit populus tuus, quem eduxisti de terra Aegypti. (Liber Exodus 32, 7)
Rursumque ait Dominus ad Moysen: “Cerno quod populus iste durae cervicis sit; (Liber Exodus 32, 9)
Placatusque est Dominus, ne faceret malum, quod locutus fuerat adversus populum suum. (Liber Exodus 32, 14)
Cui ille respondit: “Ne indignetur dominus meus; tu enim nosti populum istum, quod pronus sit ad malum. (Liber Exodus 32, 22)
Quibus ait: “Haec dicit Dominus, Deus Israel: Ponat unusquisque gladium super femur suum. Ite et redite de porta usque ad portam per medium castrorum, et occidat unusquisque fratrem et amicum et proximum suum”. (Liber Exodus 32, 27)
Cui respondit Dominus: “Qui peccaverit mihi, delebo eum de libro meo. (Liber Exodus 32, 33)