Mosaico decorativo

Löydetty 3318 Tulokset: Dominus

  • Haec dicit Dominus Deus: Pro eo quod dixerunt Moab et Seir: “Ecce sicut omnes gentes domus Iudae!”, (Prophetia Ezechielis 25, 8)

  • Et in Moab faciam iudicia, et scient quia ego Dominus. (Prophetia Ezechielis 25, 11)

  • Haec dicit Dominus Deus: Pro eo quod fecit Idumaea ultionem, ut se vindicaret de domo Iudae, peccavitque delinquens et vindictam expetivit de eis, (Prophetia Ezechielis 25, 12)

  • idcirco haec dicit Dominus Deus: Extendam manum meam super Idumaeam et auferam de ea hominem et iumentum et faciam eam desertum; de Theman et usque Dedan gladio cadent. (Prophetia Ezechielis 25, 13)

  • Et dabo ultionem meam super Idumaeam per manum populi mei Israel, et facient in Edom iuxta iram meam et furorem meum, et scient vindictam meam, dicit Dominus Deus. (Prophetia Ezechielis 25, 14)

  • Haec dicit Dominus Deus: Pro eo quod fecerunt Palaestini in vindicta et ulti se sunt toto animo interficientes et implentes inimicitias sempiternas, (Prophetia Ezechielis 25, 15)

  • propterea haec dicit Dominus Deus: Ecce ego extendam manum meam super Palaestinos et interficiam Cherethaeos et perdam reliquias maritimae regionis; (Prophetia Ezechielis 25, 16)

  • faciamque in eis ultiones magnas, arguens in furore, et scient quia ego Dominus, cum dedero vindictam meam super eos”. (Prophetia Ezechielis 25, 17)

  • propterea haec dicit Dominus Deus: Ecce ego super te, Tyre, et ascendere faciam ad te gentes multas, sicut ascendit mare fluctuans; (Prophetia Ezechielis 26, 3)

  • Siccatio sagenarum erit in medio maris, quia ego locutus sum, ait Dominus Deus; et erit in direptionem gentibus. (Prophetia Ezechielis 26, 5)

  • Filiae quoque eius, quae sunt in agro, gladio interficientur, et scient quia ego Dominus. (Prophetia Ezechielis 26, 6)

  • Quia haec dicit Dominus Deus: Ecce ego adducam ad Tyrum Nabuchodonosor, regem Babylonis, ab aquilone, regem regum, cum equis et curribus et equitibus et coetu populoque magno. (Prophetia Ezechielis 26, 7)


"Quando o dia seguinte chegar, ele também será chamado de hoje. Tenha sempre muita confiança na Divina Providência." São Padre Pio de Pietrelcina