Löydetty 3318 Tulokset: Dominus
Et assumam ex eis in sacerdotes et Levitas, dicit Dominus. (Liber Isaiae 66, 21)
Quia sicut caeli novi et terra nova, quae ego faciam, stabunt coram me, dicit Dominus, sic stabit semen vestrum et nomen vestrum. (Liber Isaiae 66, 22)
Et erit: unoquoque novilunio et quovis sabbato veniet omnis caro, ut adoret coram facie mea, dicit Dominus. (Liber Isaiae 66, 23)
Et dixit Dominus ad me: “Noli dicere: “Puer sum”, quoniam, ad quoscumque mittam te, ibis et universa, quaecumque mandavero tibi, loqueris. (Liber Ieremiae 1, 7)
Ne timeas a facie eorum, quia tecum ego sum, ut eruam te”, dicit Dominus. (Liber Ieremiae 1, 8)
Et misit Dominus manum suam et tetigit os meum; et dixit Dominus ad me: “Ecce dedi verba mea in ore tuo; (Liber Ieremiae 1, 9)
Et dixit Dominus ad me: “Bene vidisti, quia vigilo ego super verbo meo, ut faciam illud”. (Liber Ieremiae 1, 12)
Et dixit Dominus ad me: “Ab aquilone pandetur malum super omnes habitatores terrae; (Liber Ieremiae 1, 14)
quia ecce ego convocabo omnia regna aquilonis, ait Dominus, et venient et ponent unusquisque solium suum in introitu portarum Ierusalem et contra omnes muros eius in circuitu et contra universas urbes Iudae; (Liber Ieremiae 1, 15)
et bellabunt adversum te et non praevalebunt, quia tecum ego sum, ait Dominus, ut eripiam te”. (Liber Ieremiae 1, 19)
“Vade et clama in auribus Ierusalem dicens:Haec dicit Dominus: Recordatus sum tui, caritatis adulescentiae tuae et amoris desponsationis tuae, quando secuta es me in deserto, in terra, quae non seminatur. (Liber Ieremiae 2, 2)
Sanctus Domino Israel, primitiae frugum eius; omnes, qui devorabant eum, delinquebant; mala veniebant super eos, dicit Dominus. (Liber Ieremiae 2, 3)