Mosaico decorativo

Löydetty 3318 Tulokset: Dominus

  • In via, qua venit, per eam revertetur, et civitatem hanc non ingredietur, dicit Dominus. (Liber Isaiae 37, 34)

  • In diebus illis aegrotavit Ezechias usque ad mortem. Et introivit ad eum Isaias filius Amos propheta et dixit ei: “Haec dicit Dominus: Dispone domui tuae, quia morieris tu et non vives”. (Liber Isaiae 38, 1)

  • “Vade et dic Ezechiae: “Haec dicit Dominus, Deus David patris tui: Audivi orationem tuam, vidi lacrimas tuas; ecce ego adiciam super dies tuos quindecim annos (Liber Isaiae 38, 5)

  • Hoc autem tibi erit signum a Domino quia faciet Dominus verbum hoc, quod locutus est: (Liber Isaiae 38, 7)

  • Ecce dies venient, et auferentur omnia, quae in domo tua sunt, et quae thesaurizaverunt patres tui usque ad diem hanc, in Babylonem; non relinquetur quidquam, dicit Dominus. (Liber Isaiae 39, 6)

  • ecce Dominus Deus in virtute venit, et brachium eius dominatur: ecce merces eius cum eo, et praemium illius coram illo. (Liber Isaiae 40, 10)

  • Numquid nescis? Aut non audisti? Deus sempiternus Dominus, qui creavit terminos terrae; non deficiet neque laborabit, nec est investigatio sapientiae eius. (Liber Isaiae 40, 28)

  • Quis operatus est et fecit, vocans generationes ab exordio? Ego Dominus, primus et cum novissimis ego sum. (Liber Isaiae 41, 4)

  • Quia ego Dominus Deus tuus apprehendens manum tuam dicensque tibi: “Ne timeas; ego auxiliabor tibi. (Liber Isaiae 41, 13)

  • Noli timere, vermis Iacob, homines ex Israel. Ego auxiliabor tibi”, dicit Dominus et redemptor tuus, Sanctus Israel. (Liber Isaiae 41, 14)

  • Egeni et pauperes quaerunt aquas, et non sunt, lingua eorum siti aruit. Ego, Dominus, exaudiam eos, Deus Israel non derelinquam eos. (Liber Isaiae 41, 17)

  • Proferte causam vestram, dicit Dominus; afferte, si quid firmum habetis, dixit Rex Iacob. (Liber Isaiae 41, 21)


"Recorramos a Jesus e não às pessoas, pois só Ele nunca nos faltará." São Padre Pio de Pietrelcina