Löydetty 3318 Tulokset: Dominus
Iuravit Dominus exercituum dicens: “Profecto, ut putavi, ita erit; et quomodo mente tractavi, sic eveniet. (Liber Isaiae 14, 24)
Dominus enim exercituum decrevit, et quis poterit infirmare? Et manus eius extenta, et quis avertet eam? (Liber Isaiae 14, 27)
Et quid respondebitur nuntiis gentis? “Quia Dominus fundavit Sion, et in ipsam confugiunt pauperes populi eius”. (Liber Isaiae 14, 32)
Et hoc verbum, quod locutus est Dominus ad Moab ex tunc; (Liber Isaiae 16, 13)
nunc autem loquitur Dominus dicens: “In tribus annis, quasi anni mercennarii, auferetur gloria Moab cum omni populo multo, et residuum parvum et modicum nequaquam ingens erit”. (Liber Isaiae 16, 14)
Et auferetur munimentum ab Ephraim et regnum a Damasco, et reliquiae Syriae sicut gloria filiorum Israel erunt, dicit Dominus exercituum. (Liber Isaiae 17, 3)
Et relinquetur in eo racemus, et sicut cum excutitur olea: duae vel tres olivae in summitate rami sive quattuor aut quinque in cacuminibus arboris fructiferae”, dicit Dominus Deus Israel. (Liber Isaiae 17, 6)
Quia haec dixit Dominus ad me: “Quiescam et considerabo in loco meo, sicut calor torrens orta iam luce et sicut nubes roris in aestu messis”. (Liber Isaiae 18, 4)
Oraculum Aegypti. Ecce Dominus vehitur super nubem levem et ingreditur Aegyptum; et commovebuntur simulacra Aegypti a facie eius, et cor Aegypti tabescet in medio eius. (Liber Isaiae 19, 1)
Et tradam Aegyptios in manu domini crudelis, et rex fortis dominabitur eorum”, ait Dominus, Deus exercituum. (Liber Isaiae 19, 4)
Ubi nunc sunt sapientes tui? Annuntient tibi et indicent quid cogitaverit Dominus exercituum super Aegyptum. (Liber Isaiae 19, 12)
Dominus miscuit in medio eius spiritum vertiginis, et errare fecerunt Aegyptum in omni opere suo, sicut errat ebrius in vomitu suo; (Liber Isaiae 19, 14)